X. [1] Video
iam hinc nos apostolum provocantem. Ad cuius sensum facilius perspiciendum
tanto instantius praeculcandum est mulierem magis defuncto marito
teneri, quominus alium virum admittat. Recogitemus enim repudium aut
discordia fieri aut discordiam facere, mortem vero ex lege, non ex
hominis offensa evenire idque omnram esse debitum, etiam non maritorum. [2] Igitur si repudiata, quae per
discordiam et iram et odium et causas eorum, iniuriam vel contumeliam vel
quamlibet querelam, et anima et corpore separata est, tenetur inimico, ne dicam
marito, quanto magis illa, quae neque suo neque mariti vitio, sed
dominicae legis eventu matrimonio non separata, sed relicta, eius erit
etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam debet? [3] A
quo repudium non audiit, non divertit; cui repudium non scripsit, cum ipso est;
quem amisisse noluit, retinet; habet secum animi licentiam, qui omnia
homini, quae non habet, imaginario fructu repraesentat.
[4] Ipsam denique interrogo feminam: 'Dic mihi, soror, in
pace praemisisti maritum tuum?' Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc
magis evincta est, cum quo habet apud deum causam; non discessit, quae tenetur.
Sed in pace? Ergo perseveret in ea cum illo necesse est, quem iam
repudiare non poterit, nec sic quidem nuptura, si repudiare potuisset. (4.) [5] Enimvero
et pro anima eius orat et refrigerium interim adpostulat ei et in prima
resurrectione consortium et offert annuis diebus dormitionis eius. [6] Nam haec nisi fecerit, <quomodo
potuit,> vere repudiavit, quantum in ipsa est, et quidem hoc iniquius,
quanto [quomodo potuit] <iam aequius, si> quia non potuit, et hoc
indignius, quanto iam [in]dignius, si quia non meruit. [7] Aut
numquid nihil erimus post mortem secundum aliquem Epicuram et non
secundum Christum? Quodsi credidimus mortuorum resurrectionem, utique
tenebimur, cum quibus resurrecturi sumus rationem de alterutro reddituri.
Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales
angelis, non ideo non tenebimur coniugibus defunctis, quia non erit restitutio
coniugii? [8] Atquin eo
magis tenebimur, quia in meliorem statum destinamur, resurrecturi in
spiritale consortium, agnituri quam nosmetipsos quam et nostros. Ceterum
quomodo gratias deo in aeternum canemus, si non manebit in nobis sensus
et memoria debiti huius? Substantia, non conscientia reformabimur? [9] Ergo qui cum deo erimus, simul erimus, dum
omnes apud deum unum ---- licet merces varia, licet multae mansiones penes
patrem eundem ----, uno denario eiusdem mercedis operati, id est vitae
aeternae, in qua magis non separabit quos coniunxit deus, qui in ista minore
vita separari vetat. [10] Cum ita sint,
quomodo alii viro vacabit, quae suo etiam in futurum occupata est? ----
utrique autem sexui loquimur, etsi ad alterum sermo est, quia una omnibus
disciplina praeest; ---- aliud habebit in spiritu aliud et in carne? Hoc erit adulterium, unius feminae
in duos viros conscientia. [11] Si alter
a carne disiunctus est, sed in corde remanet, illic, ubi etiam
congregatus sine carnis congressu et adulterium ante perficit<ur> ex
concupiscentia et matrimonium ex voluntate, usque adhuc maritus est, ipsum.
illud possidens, per quod et factus est, id est animum, in quo si et alius
habitabit, hoc erit crimen. [12] Ceterum
non est exclusus, si a viliore commercio carnis discessit: honoratior
maritus est, quanto mundior factus est.
|