XII. [1] Audi
et aliam subtilissimam e contrario argumentationem. 'Adeo', inquiunt,
'permisit apostolus iterare conubium, ut solos qui sint in clero
monogamiae iugo adstrinxerit; quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus
praescribit.' [2] Numquid ergo et quod
omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit, si, quod episcopis
praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus, quia et episcopis, et
ideo episcopis, quia et omnibus? Unde enim episcopi et clerus? Nonne de
omnibus? [3] Si non omnes monogamiae
tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliquis seorsum debebit
institui monogamorum, de quo allectio fiat in clerum? [4] Sed
cum extollimur et inflamur adversus cleram, tunc unum omnes sumus, tunc omnes
sacerdotes, quia sacerdotes nos deo et patri fecit; cum ad
peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas et pares
<non> sumus. [5] De
ecclesiasticis ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret.
Oportebat igitur omnem communis diseiplinae formam sua fronte proponi,
edictum quodammodo futurum universis impressioni, quo magis sciret plebs eum
ordinem sibi observandum, qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid
sibi ad licentiam quasi de privilegio loci blandiatur. [6] Prospiciebat spiritus
sanctus dicturos quosdam: 'Omnia licent episcopis', sicut ille vester Utinensis
nec Scantiniam timuit. Quot enim ex digamia praesident apud vos, insultantes
utique apostolo, certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur! [7] Age iam, qui putas acceptionem
monogamiae de episcopis factam, recede <et> a reliquis tuis titulis
disciplinae, qui cum monogamia episcopis ascribuntur: noli esse irreprehensibilis,
sobrius, bene moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino
deditus et [manu promptus ad caedendum et] pugnax et pecuniae amans et domum
non regens nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab extraneis famam bonam
sectans. [8] Si enim suam habent
episcopi legem circa monogamiam, etiam cetera, quae monogamiae accedere
oportebit, episcopis erunt scripta, laicis vero, quos monogamia non convenit,
cetera quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si velis, vincula disciplinae
totius; praescribe constanter non omnibus praecipi, quae quibusdam sint
praecepta. [9] Aut si cetera quidem
communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi
soli Christiani pronuntiandi, in quos tota disciplina collata est?
|