XIII. [1] 'Sed
et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, matres
familias agere.' Ad eas dirigit, quales supra denotat, iuvenculas viduas,
quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu assectatae, postquam in
deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes iudicium, quod
primam fidem resciderunt, illam scilicet, a qua in viduitate inventae
et professae eam non perseverant. [2] Propter
quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea
rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate temptanda, immo
et in deliciis habita noluerint perseverare. [3] Legimus
et ascribentem Romanos eum: Quae, autem sub viro est mulier, viventi viro
vincta est; si autem obierit, evacuata est a lege viri. Nempe ergo vivente viro
adulterare putabitur, si facto fuerit alii viro; si vero obierit
vir, liberata est a lege, quod non sit adultera, facta alii viro. [4] Sed et sequentia recognosce, quo
sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres
mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini alteri, ei
scilicet, qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus deo. Cum enim
eramus in carne, passiones delictorum, quae per legem, efficiebantur in
membris nostris ad fructum ferendum morti; nunc autem evacuati sumus a
lege, mortui, in quo tenebamur, ad serviendum [deo] in
novitate spiritus et non in vetustate litterae. [5] Igitur
si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est ecclesia, quae
spiritu novitatis constat, non per litteram vetustatis, id est legis, auferens
te a lege, quae <non> tenet uxorem marito defuncto, quominus alii viro
fiat, ad contrariam te redigit condicionem, ne amisso viro nubas; [6] quantumque non deputareris adultera,
alteri viro facta post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex
diversitate condicionis adulterii praeiudicat te post mortem mariti alii
nubentem: quia iam mortificare legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab
ea, apud quam tibi licebat.
|