XIV. [1] Nunc
<si> et absolute apostolus permisisset in fide amisso matrimonio nubere,
proinde fecisset quemadmodum et cetera, quae adversus formam regulae suae pro
condicione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superducticios
falsos fratres et rasos quosdam inducens in templum propter observationem
Iudaeorum, ille qui Galatas in lege volentes agere castigat. [2] Sed
ita res exigebant, ut omnibus omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens
illos, donec formaretur Christus in ipsis, et calefaciens tamquam nutrix
parvulos fidei, docendo quaedam per veniam, non per imperium ---- aliud
est enim indulgere, aliud iubere ----, proinde temporalem licentiam permittens
denuo nubendi propter infirmitatem carnis quemadmodum Moyses repudiandi propter
duritiam cordis. [3] Et hic itaque
reddemus supplementum sensus istius. Si enim Christus abstulit, quod Moyses
praecepit, quia ab initio non fuit sic, nec sic ideo ab alia virtute
venisse reputabitur Christus, cur non et Paracletus abstulerit, quod Paulus
indnlsit, quia et secundum matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus
habendus sit quasi spiritus alienus, tantum ut deo et Christo dignum sit, quod
superducitur? [4] Si deo et
Christo dignum fuit duritiam cordis tempore expleto compescere, cur non dignius
sit et deo et Christo infirmitatem carnis tempore iam collectiore discutere? Si
iam iustum est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est.
Denique apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur, aliud
concordiae nomine, aliud pudicitiae. [5] Regnavit
duritia cordis usque ad Christum, regnaverit et infirmitas carnis usque ad
Paracletum; nova lex abstulit repudium ---- habuit et, quod auferret ---- et
nova prophetia secundum matrimonium, non minus repudium prioris. [6] Sed facilius duritia cordis Christo cessit
quam infirmitas carnis; plus haec sibi Paulum defendit quam illa Moysen, si
tamen defendit, cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae
potiores sententias et perpetuas voluntates eius eludit, quae non sinit nos hoc
apostolo praestare quod mavult. [7] Et
quousque infirmitas ista impudentissima in expugnando meliora perseverabit?
Tempus eius donec Paracletus operaretur, fuit, in quem dilata sunt a domino,
quae tunc sustinere non poterant, quae iam nemini competit portare non posse,
quia, per quem datur portare posse, non deest. [8] Quamdiu
causabimur carnem, quia dixit dominus: Caro infirma? Sed praemisit et: Spiritus
promptus, ut vincat spiritus carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori. Nam
et: Qui potest capere, capiat inquit, id est qui non potest
discedat; discessit et ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae
egenis praeceptum, et dimissus est sententiae suae a domino. [9] Nec
ideo duritia imputabitur Christo de arbitrii cuiuscumque liberi vitio: Ecce,
inquit, posui ante te bonum et malum; elige quod bonum est; si non
potes, quia non vis ---- posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio
utrumque proposuit ----, discedas oportet ab eo, cuius non facis
voluntatem.
|