XV. [1] Quae
igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem dei renuntiamus? quae
haeresis, si secundas nuptias ut illicitas iuxta adulterium iudicamus?
Quid est enim adulterium quam matrimonium illicitum? [2] Notat
apostolus eos, qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis
interdicebant, quos deus condidit. Nos vero non magis nuptias
auferimus, si secundas recusamus, quam cibos reprobamus, si saepius
ieiunamus. Aliud est auferre, aliud temperare, aliud est legem non
nubendi ponere, aliud est modum nubendi statuere. [3] Plane,
qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in hac causa aestimant. si in tantum
fovent carnis mei <in>firmitatem, ut in nubendo frequenter
sustinendam putant, cur illam in alia causa neque sustinent neque venia fovent,
cum tormentis expugnata est in negationem? [4] Utique
enim illam magis excusari capit, quae in proelio cecidit quam quae
in cubiculo, quae in eculeo succubuit quam quae in lectulo, quae crudelitati
cessit quam quae libidini, quae gemens devicta est quam quae subans. Sed illam
quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem, hanc vero
suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. [5] Propone,
quid utraque non sustinuerit in finem, et invenies eius causam
honestiorem, quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non potuit. Et tamen nec cruentam defectionem
infirmitas carnis excusat, nedum impudicam.
|