XVI. [1] Rideo
autem, cum infirmitas carnis opponitur, quae summa fortitudo dicenda est. Iterum nubere virium res est;
resurgere in opera carnis de continentiae otio substantia est laterum.
Talis infirmitas et tertio et quarto et usque septimo forsitan matrimonio
sufficit, ut quae totiens fortior quotiens fuerit infirmior, habitura iam
non apostolum auctorem, sed Hermogenem aliquem, plures solitum mulieres
ducere quam pingere. [2] Materia
enim in illo abundat, unde et animam esse praesumens multo magis spiritum a deo
non habet, iam nec psychicus quia non de afflatu dei psychicus. [3] Quid, si inopiam quis causetur, ut carnem
suam aperte prostitutam profiteatur exhibitionis causa nubentem, oblitus de
victu et vestitu non esse cogitandum? Habet deum etiam corvorum educatorem, etiam florum excultorem. [4] Quid, si solitudinem domus ostendat? Quasi
una mulier frequentiam praestet homini ad fugam proximo. Habet viduam utique, quam assumat
licebit: non unam huius generis uxorem, sed iam plures habere concessum est. [5] Quid, si de posteritate quis cogitet
isdem animis quibus oculis uxor Loth, ut ideo quis repetat matrimonrum, quia de
priore liberos non habuit? Heredes
scilicet Christianus quaeret, saeculi totius exheres: habet fratres, habet
ecclesiam matrem. [6] Aliud est,
si et apud Christum legibus Iuliis agi credunt et existimant caelibes et
orbos ex testamento dei solidum capere non posse. Nubant igitur huiusmodi in
finem usque, ut in ista confusione carnis sicut Sodoma et Gomorra et diluvii
dies ab illo ultimo exitu saeculi deprehendantur. [7] Adiciant
tertium dictum: Manducemus et bibamus et nubamus, cras enim
moriemur, non recogitantes vae illud praegnantibus et lactantibus
multo gravius et amarius eventurum in concussione totius mundi, quam evenit
in vastatione unius particulae Iudae. [8] Satis opportunos novissimis temporibus
fructus iteratis matrimoniis colligant: ubera fluitantia et uteros
nauseantes et infantes pipiantes; parent antichristo, in quo libidinosius
saeviat; adducet illis carnifices obstetrices.
|