XVII. [1] Habebunt
plane, Christo quod legent speciosum privilegium, carnis usquequaque
imbecillitatem. Sed hanc iudicabunt iam non Isaac monogamus pater noster
nec Iohannes aliqui Christi spado nec Iudith [nec] filia Merari nec tot alia
exempla sanctorum: solent ethnici iudices destinari.
[2] Exsurget regina Carthaginis et decernet in
Christianas, quae . profuga et in alieno solo et tantae civitatis cum maxime
formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset, ne tamen
secundas eas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere. [3] Assidebit et illi matrona Romana, quae
etsi per vim nocturnam nihilo minus alium virum experta maculam carnis
suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret. Fuerunt et quae
pro viris mori mallent quam post viros nubere.
[4] Idolis certe et [in] monogamia et viduitas apparent:
Fortunae Muliebri coronam non imponit nisi univiris sicut Matri Matutae;
pontifex maximus et flaminica semel nubunt; Cereris sacerdotes viventibus etiam
viris et consentientibus amica separatione viduantur. [5] Sunt
et quae de tota continentia iudicent nos, virgines Vestae et Iunonis
Achaicae et Dianae Scythicae et Apollinis Pythii; etiam bovis illius
Aegyptii antistites de continentia infirmitatem Christianorum iudicabunt. [6] Embesce, caro, quae Christum induisti!
Sufficiat tibi semel nubere, in quod a primordio facta es, in quod e fini
revocaris. Redi in Adam vel priorem, si in novissimum non potes; semel
gustavit ille de arbore, semel concupiit, semel pudenda protexit, semel deo
erubuit, semel ruborem suum abscondit, semel de paradiso sanctitatis exulavit,
semel exinde nupsit. [7] Si in illo
fuisti, habes tuam formam, si in Christum transisti, melior esse debebis. Exhibe te tertium Adam et hunc
digamum et tunc poteris esse, quod inter duos non potes.
|