Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de monogamia IntraText CT - Text |
|
|
III. [1] Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas carnis; an autem nova, de hoc interim constet. Illud enim amplius dicimus: etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam paraclitus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque nihil novi inducere videretur, ipso domino spadonibus aperiente regna caelorum ut et ipso spadone, quem spectans et apostolus, propterea et ipse castratus, continentiam mavult. [2] 'Sed salvo', inquis, 'iure nubendi'. Plane salvo et videbimus quousque, nihilominus tamen ex ea parte destructo, qua continentiam praefert. Bonum, inquit, homini mulierem non contingere — <ergo malum est contingere;> nihil enim bono contrarium nisi malum ---- ideoque superesse, ut et qui habeant uxores sic sint quasi non habentes, quo magis qui non habent habere non debeant. [3] Reddit etiam causas, cur ita suadeat, quod innupti de deo cogitent, nupti vero, quomodo in matrimonio quis suo placeat. Et possum contendere non mere bonum esse quod permittitur; quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet; permissio habet causam aliquando et necessitatis. Denique in hac specie non est voluntas permittentis nubere; aliud enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego. [4] Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat, quam quod melius esse praemisit? Et ita si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere bonum ostendit, quod invitus indulsit. Denique cum dicit: Melius est nubere quam uri, quale id bonum intelligendum, quod melius est [et] poena, quod non potest videri melius nisi pessimo comparatum? [5] Bonum illud est, quod per se hoc nomen tenet sine comparatione non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, et si alio bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod ab altiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. [6] Aufer denique condicionem, ut dicas: Melius est nubere quam uri, et quaero, an dicere audeas: 'Melius est nubere', non adiciens, quo melius sit. Ergo iam non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata condicione, quae, dum melius illud facit alio, ita bonum haberi cogit. Melius est unum oculum amittere quam duos; si tamen discedas a comparatione utriusque, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. [7] Quid nunc, si omnem indulgentiam nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat, ex necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri? Denique conversus ad alteram speciem dicendo: Nuptis autem denuntio, non ego, sed dominus, ostendit illa, quae supra dixerat, non dominicae auctoritatis fuisse, sed humanae aestimationis. [8] At ubi ad continentiam reflectit animos: Volo autem vos sic esse omnes: Puto autem, inquit, et ego spiritum dei habeo, ut, si quid indulserat ex necessitate, id spiritus sancti auctoritate revocaret. [9] Sed et Iohannes monens sic nos incedere debere quemadmodum et dominus, utique etiam secundum sanctitatem carnis admonuit incedere. Adeo manifestius: Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet, castificat se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote sancti, sicut et ille sanctus fuit, scilicet carne; de spiritu enim non dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec <ex>spectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura est eius; caro autem docetur sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. [10] Igitur si omnia ista oblitterant licentia<m> nubendi et condicione licentiae inspecta et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem veritatem per gradus temporum ---- secundum quod Ecclesiastes: Tempus omni rei inquit ---- supremam iam carni fibulam imponere, iam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunc tempus in collecto factum sit annis circiter CLX exinde productis? [11] Nonne ipse apud te retractares, vetus haec disciplina sit, praemonstrata iam tunc in carne domini et in voluntate, dehinc in apostolorum eius tam consiliis quam exemplis? 'olim sanctitati huic destinabamur; nihil novi Paraclitus inducit; quod praemonuit, definit, quod sustinuit, exposcit.' Et nunc recogitans ista facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse Paraclito praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum, quod et abstulisse decuisset. [12] Si, quae velit Christus, intelligas, in hoc quoque Paraclitum agnoscere debes advocatum, quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |