Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • IV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV. [1] Secedat nunc mentio Paracliti ut nostri alicuius auctoris; evolvamus communia instrumenta scripturarum pristinarum. Hoc ipsum demonstratur a nobis neque novam neque extraneam esse monogamiae disciplinam, immo et antiquam et propriam Christianorum, ut Paraclitum restitutorem  potius sentias eius quam institutorem. [2] Quod pertineat  ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri quam ipse census generis humani? Unam feminam masculo deus finxit una costa eius decerpta et utique ex pluribus. Sed et in praefatione ipsius operis: Non est, inquit, homini bonum eum solum esse; faciamus adiutorium illi; adiutores enim dixisset, si pluribus eum uxoribus destinasset. [3] Adiecit et legem de futuro, siquidem prophetiae dictum est: Et erunt duo in unam carnem, non tres neque plures; ceterum iam non duo, si plures. Stetit lex; denique perseveravit unio coniugii  in auctoribus generis ad finem usque, non quia non erant feminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur. [4] Alioquin si deus voluisset, et esse potuisset; certe de filiarum suarum numerositate  sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne sua habens Evam, si hoc pie fieret. [5] At ubi primum scelus homicidium in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus non fuit quam duae nuptiae; neque enim refert, duas quis uxores singulas habuerit an pariter singulae duos fecerint: idem numerus coniunctorum et separatorum. [6] Semel tamen vim  passa institutio dei per Lamech constitit postea in finem usque gentis illius; secundus Lamech nullus exstitit quomodo duabus maritus: negat scriptura, quod non notat. Aliae diluvium  iniquitates provocaverunt, semel defensae, quales fuerunt, non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt. [7] Sed et reformatio secundi generis humani monogamia matre censetur: iterum duo in unam carnem  crescere et redundare suscipiunt, Noe et uxor filiique eorum in unicis nuptiis. [8] Etiam in ipsis animalibus monogamia recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur: Ex  omnibus, inquit, bestiis ex omni carne duo induces in arcam, ut vivant tecum; masculus et femina erunt; de animalibus volatilibus secundum genus et de omnibus serpentibus terrae secundum genus ipsorum duo ex omnibus introibunt ad te, masculus  et femina. [9] Eadem forma et septena ex binis adlegi mandat,  ex masculo et femina uno et una. Quid amplius dicam? Immundis quoque alitibus cum binis feminis introire non licuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License