Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de monogamia IntraText CT - Text |
|
|
IX. [1] Sed hae argumentationes potius existimentur de coniecturis coactae, si non et sententiae astiterint, quas dominus emisit in repudii retractatu, quod permissum aliquando iam prohibet, inprimis quia ab initio non fuit sicut matrimonii numeras, tunc quia quos deus coniunxit, homo non separabit, scilicet ne contra dominum faciat. [2] Solus enim ille separabit, qui et coniunxit; separabit non autem per duritiam repudii, quam exprobrat compescit, sed per debitum mortis, siquidem unus ex passeribus duobus non cadit in terram sine patris voluntate. [3] Igitur si quos deus coniunxit, homo non separabit repudio, ecquid consentaneum est, ut, quos separavit morte, homo novo coniungat matrimonio, proinde contra dei voluntatem iuncturus separationem atque si separasset coniunctionem? [4] Hoc quantum ad dei voluntatem non destruendam et initii formam restruendam. Ceterum et alia ratio conspirat, immo non alia, sed quae initii formam imposuit et voluntatem dei movit ad prohibitionem repudii, quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter ex causa adulterii, facit eam adulterari, et qui dimissam a viro duxerit, adulteratur utique. [5] 'Non et nubere legitime [non] potest repudiata et, si quid taliter commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est?' Deus aliter censuit, citra quam homines, ut in totum sive per nuptias sive vulgo alterius viri admissio adulterium pronuntietur, immo <. . .>. [6] Ideo videamus enim, quid sit matrimonium apud deum, et ita cognoscemus, quid aeque adulterium. Matrimonium est, cum deus duos iungit in unam carnem aut iunctos deprehendens in eadem carne coniunctione<m> signavit; adulterium est, cum quoquo modo disiunctis duobus alia caro, immo aliena misceatur, de qua dici non possit: Haec est caro ex carne mea et hoc os de ossibus meis. [7] Semel enim hoc et factum et pronuntiatum sicut ab initio ita et nunc in aliam carnem non potest convenire. Itaque sine causa dices deum vivo marito nolle repudiatam alii viri iungi, quasi mortuo velit, quando, si mortuo non tenetur, proinde nec vivo; [8] tam in repudio matrimonmm dirimente quam morte non tenebitur ei, cui, per quod tenebatur, abreptum est. Cui ergo tenebitur, nihil de eo interest, vivo an mortuo a viro nubat; neque enim illo delinquit, sed in semetipsam: [9] Omne delictum, quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit. Adulteratur autem, sicut praestruximus, qui aliam carnem sibi immiscet super illam pristinam, quam deus aut coniunxit in duos aut coniunctam deprehendit. [10] Ideoque abstulit repudium, quod ab initio non fuit, ut, quod ab initio fuit, muniat, duorum in unam carnem. perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis irrumpat, ei soli causae permittens repudium, si forte praevenerit, cui praecavetur. [11] Adeo autem repudium a primordio non fuit, ut apud Romanos post annum sexcentesimum urbis conditae id genus duritiae commissum denotetur. Sed illi etiam non repudiantes adulteria commiscent; nobis, et si repudiemus, ne nubere quidem licebit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |