Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XII. [1] Audi et aliam subtilissimam e contrario argumentationem.  'Adeo', inquiunt, 'permisit apostolus iterare conubium,  ut solos qui sint in clero monogamiae iugo adstrinxerit; quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus praescribit.' [2] Numquid ergo et quod omnibus praecipit, solis episcopis non  praescribit, si, quod episcopis praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus, quia et episcopis, et ideo episcopis,  quia et omnibus? Unde enim episcopi et clerus? Nonne de omnibus? [3] Si non omnes monogamiae tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliquis seorsum debebit institui  monogamorum, de quo allectio fiat in clerum? [4] Sed cum extollimur et inflamur adversus cleram, tunc unum omnes sumus, tunc omnes sacerdotes, quia sacerdotes nos deo et patri fecit; cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas et pares <non> sumus. [5] De ecclesiasticis  ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat  igitur omnem communis diseiplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis impressioni, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum, qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam  quasi de privilegio loci blandiatur. [6] Prospiciebat spiritus  sanctus dicturos quosdam: 'Omnia licent episcopis', sicut ille vester Utinensis nec Scantiniam timuit. Quot enim ex digamia praesident apud vos, insultantes utique apostolo, certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur! [7] Age  iam, qui putas acceptionem monogamiae de episcopis factam, recede <et> a reliquis tuis titulis disciplinae, qui cum monogamia  episcopis ascribuntur: noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino deditus et [manu promptus ad caedendum et] pugnax et pecuniae amans et domum non regens nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab extraneis famam bonam sectans. [8] Si enim suam habent episcopi legem circa monogamiam, etiam cetera, quae monogamiae accedere oportebit, episcopis erunt scripta, laicis vero, quos monogamia non convenit, cetera quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si velis, vincula disciplinae  totius; praescribe constanter non omnibus praecipi, quae quibusdam sint praecepta. [9] Aut si cetera quidem communia  sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi soli Christiani pronuntiandi, in quos tota disciplina  collata est?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License