Art. II DE INSTITUTIONE AD
MINISTERIA
Can.
342 - § 1. Ii tantum in seminarium admittantur alumni, qui probantur
ex documentis ad normam statutorum requisitis habiles esse. § 2. Nemo
recipiatur, nisi certo constat de susceptis sacramentis baptismi et
chrismationis sancti myri. § 3. Qui antea in alio seminario vel in
aliquo instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum
alumni fuerunt, ne admittantur nisi obtento testimonio rectoris aut Superioris
praesertim de causa dimissionis vel discessus.
Can. 343 - Alumni, etsi in seminarium
alterius Ecclesiae sui iuris vel plurium Ecclesiarum sui iuris commune admissi,
proprio ritu instituantur reprobata contraria consuetudine.
Can. 344 - § 1. Adulescentes
et iuvenes in seminario minore degentes congruentem servent consuetudinem cum
propriis familiis et coaetaneis, qua indigent ad sanam evolutionem
psychologicam, praesertim affectivam; sedulo autem vitentur omnia, quae
secundum sanas psychologiae et paedagogiae normas liberam electionem status
quocumque modo minuere possunt. § 2. Apta directione spirituali adiuti
assuescant alumni ad decisiones personales et responsabiles in luce Evangelii
faciendas et ad suas varias ingenii dotes iugiter excolendas non praetermissis
ullis virtutibus humanae naturae congruentibus. § 3. Curriculum studiorum
seminarii minoris comprehendat ea, quae in unaquaque natione ad studia
superiora incohanda requiruntur et, quatenus ratio studiorum permittit, etiam
ea, quae praesertim ad ministeria sacra suscipienda utilia sunt; communiter
curetur, ut alumni civilem studiorum titulum consequantur et perinde studia
etiam alibi prosequi possint, si ad id eligendum perventum est. § 4.
Alumni provectioris aetatis instituantur sive in seminario sive in instituto
speciali ratione habita etiam praecedentis uniuscuiusque formationis.
Can. 345 - Institutio alumnorum in seminario
maiore perficiatur suppletis eis, quae forte in singulis casibus institutioni
seminario minori propriae defuerunt, formatione spirituali, intellectuali et
pastorali inter se integrantibus ita, ut efficiantur ministri Christi in medio
Ecclesiae, lux et sal mundi huius temporis.
Can. 346 - § 1. Aspirantes ad ministeria
sacra formentur, ut in Spiritu Sancto consortium familiare cum Christo colant
et in omnibus Deum quaerant ita, ut Christi Pastoris caritate impulsi omnes
homines dono suae ipsorum vitae regno Dei lucrifacere solliciti fiant. § 2. Ex
verbo Dei et sacramentis imprimis vim pro sua vita spirituali et apostolico
labore robur in dies hauriant: 1° verbi Dei vigili atque constanti meditatione
et secundum Patres fideli illustratione assuescant alumni ad suam vitam magis
vitae Christi configurandam et in fide, spe et caritate firmati se exerceant ad
vivendum secundum formam Evangelii; 2° participent assidue Divinae Liturgiae,
quae appareat et seminarii vitae, sicut est totius vitae christianae, fons et
culmen; 3° laudes divinas iugiter celebrare secundum proprium ritum addiscant
et ex eis vitam spiritualem alant; 4° directione spirituali magni habita
addiscant conscientiam suam recte discutere et sacramentum paenitentiae
frequenter suscipiant; 5° Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam
Christus omnium hominum Matrem constituit, filiali pietate prosequantur; 6°
foveantur quoque pietatis exercitia, quae ad spiritum orationis vocationisque
apostolicae robur ac munimen conducunt, ea imprimis, quae a veneranda
traditione propriae Ecclesiae sui iuris commendata sunt; utcumque suadetur
recessus spiritualis et instructio de ministeriis sacris, exhortatio in via
spiritus; 7° ad sensum Ecclesiae et servitii eius educantur alumni necnon ad
virtutem oboedientiae et ad sociam cum fratribus cooperationem; 8° ad ceteras
quoque virtutes, quae ad vocationem suam maxime conferunt, excolendas
adiuventur sicut discretio spirituum, castitas, animi fortitudo; illas quoque
virtutes aestiment atque excolant, quae inter homines pluris fiunt et Christi
ministrum commendant, quarum sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura,
spiritus paupertatis, in promissis servata fides, in agendo urbanitas, in
colloquendo modestia cum caritate coniuncta. § 3. Disciplinares seminarii
normae secundum alumnorum maturitatem ita applicentur, ut alumni, dum gradatim
sibi moderari addiscunt, libertate sapienter uti, sponte et diligenter agere
assuescant.
Can. 347 - Institutio doctrinalis eo tendat,
ut alumni cultura generali loci et temporis callentes ingeniique humani conata
et peracta scrutantes amplam atque solidam doctrinam in scientiis sacris
acquirant ita, ut fidei pleniore intellectu eruditi et firmati Christi Magistri
luce homines sui temporis efficacius illuminare ac veritati inservire possint.
Can. 348 - § 1. Pro eis, qui ad sacerdotium
destinantur, studia seminarii maioris firmo can. 345 complectantur cursus
philosophicos et theologicos, qui aut successive aut coniuncte peragi possunt;
eadem studia completum saltem sexennium comprehendant ita quidem, ut tempus
philosophicis disciplinis dedicatum integrum biennium, tempus vero studiis
theologicis integrum quadriennium adaequet. § 2. Cursus philosophico -
theologici initium sumant introductione in mysterium Christi et oeconomiam
salutis nec concludantur, quin ostendatur ratione habita ordinis seu
hierarchiae veritatum doctrinae catholicae omnium disciplinarum inter se
relatio atque cohaerens compositio.
Can. 349 - § 1. Philosophica institutio eo
tendat, ut formationem in scientiis humanis perficiat; quare, ratione habita
sapientiae tum antiquae tum recentis aetatis sive universae familiae humanae
sive praesertim propriae culturae, quaeratur imprimis patrimonium philosophicum
perenniter validum. § 2. Cursus historici et systematici ita tradantur, ut
alumni discretione intellectuali acuta vera et falsa facilius secernere possint
et mente Deo loquenti aperta investigationes theologicas rite prosequi possint
et aptiores fiant ad ministeria obeunda colloquio inito cum excultis quoque
hominibus huius temporis.
Can. 350 - § 1. Disciplinae theologicae in
lumine fidei ita tradantur, ut alumni doctrinam catholicam ex divina
Revelatione haustam profunde penetrent atque in sua cultura exprimant ita, ut
sit et alimentum propriae vitae spiritualis et ad ministerium efficacius
obeundum perutile instrumentum. § 2. Universae theologiae veluti anima sit
oportet Sacra Scriptura, quae omnes disciplinas sacras informare debet; unde
doceantur praeter exegeseos accuratam methodum capita oeconomiae salutis
principalia necnon potiora themata theologiae biblicae. § 3. Liturgia edoceatur
ratione habita eius specialis momenti utpote necessarius fons doctrinae et spiritus
vere christiani. § 4. Donec unitas, quam Christus Ecclesiae suae vult, non
plene in actum deducatur, oecumenismus sit una ex necessariis rationibus
cuiuscumque disciplinae theologicae.
Can. 351 - Magistri scientiarum sacrarum,
cum de mandato auctoritatis ecclesiasticae doceant, doctrinam ab ipsa
propositam fideliter tradant et in omnibus magisterio constanti ac moderationi
Ecclesiae humiliter obsequantur.
Can. 352 - § 1. Formatio
pastoralis aptanda est ad loci et temporis condiciones, ad dotes alumnorum sive
caelibum sive coniugatorum et ad necessitates ministeriorum, ad quae se
praeparant. § 2. Instituantur alumni imprimis in arte catechetica et homiletica,
celebratione liturgica, administratione paroeciae, dialogo evangelizationis cum
non credentibus vel non christianis vel christidelibus minus fervidis,
apostolatu sociali et instrumentorum communicationis socialis non posthabitis
disciplinis auxiliaribus sicut psychologia et sociologia pastoralis. §
3. Etsi se praeparant alumni ad ministeria in propria Ecclesia sui iuris
obeunda, ad spiritum vere universalem formentur, quo ubique terrarum in
servitium animarom occurrere animo parati sint; edoceantur ideo de universae
Ecclesiae necessitatibus et praesertim de apostolatu oecumenismi et
evangelizationis.
Can. 353 - Habeantur ad normam iuris
particularis exercitationes et probationes ad formationem praecipue pastoralem firmandam
conferentes, sicut servitium sociale vel caritativum, institutio catechetica,
praesertim vero tirocinium pastorale decursu formationis
philosophico-theologicae et tirocinium diaconale ante ordinationem
presbyteralem.
Can. 354 - Institutio diaconis ad
sacerdotium non destinatis propria ex normis supra datis aptetur ita, ut
curriculum studiorum saltem per triennium protrahatur prae oculis habitis
propriae Ecclesiae sui iuris traditionibus de diaconia liturgiae, verbi et
caritatis.
Can. 355 - Ordinandi debite edoceantur de
obligationibus clericorum atque ad eas magno animo suscipiendas et implendas
educentur.
Can. 356 - § 1. Rector seminarii singulis
annis relationem de profectu formationis alumnorum mittat ad eorundem Episcopum
eparchialem aut, si casus fert, Superiorem maiorem; de statu autem seminarii ad
eos, qui seminarium erexerunt. § 2. Episcopus eparchialis vel Superior maior
suorum alumnorum formationi consulturi frequenter seminarium visitent,
praesertim si agitur de promovendis ad ordines sacros.
|