Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS X DE CLERICIS
    • CAPUT III DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS CLERICORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS CLERICORUM

Can. 367 - Clerici primam habent obligationem Regnum Dei omnibus annuntiandi et amorem Dei erga homines in ministerio verbi et sacramentorum, immo et tota vita repraesentandi ita, ut omnes invicem et super omnia Deum diligentes in Corpus Christi, quod est Ecclesia, aedificentur atque crescant.
 
Can. 368 - Ad perfectionem, quam Christus suis discipulis proponit, speciali ratione tenentur clerici, cum Deo sacra ordinatione novo modo sint consecrati, ut Christi aeterni Sacerdotis in servitium populi Dei aptiora instrumenta efficiantur et simul sint gregi forma exemplaris.
 
Can. 369 - § 1. Clerici in lectionem et meditationem verbi Dei cottidie incumbant ita, ut Christi auditores fideles atque attenti facti evadant veraces ministri praedicationis; in oratione, in celebrationibus liturgicis et praesertim in devotione erga mysterium Eucharistiae assidui sint; conscientiam suam cottidie discutiant et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant; Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem colant et ab ea gratiam se conformandi eius Filio implorent aliaque propriae Ecclesiae sui iuris exercitia pietatis peragant. § 2. Directionem spiritualem magni faciant et statutis temporibus secundum iuris particularis praescripta recessibus spiritualibus vacent.

Can. 370 - Clerici speciali obligatione tenentur Romano Pontifici, Patriarchae et Episcopo eparchiali reverentiam et oboedientiam exhibendi.
 
Can. 371 - §1. Ius habent clerici obtinendi a proprio Episcopo eparchiali praemissis iure requisitis aliquod officium, ministerium vel munus in servitium Eccleciae exercendum. § 2. Suscipiendum est clericis ac fideliter implendum omne officium, ministerium vel munus ab auctoritate competenti eis commissum, quandocumque id de eiusdem auctoritatis iudicio necessitates Ecclesiae exigunt. § 3. Ut vero professionem civilem exercere possint, requiritur licentia proprii Hierarchae.
 
Can. 372 - § 1. Institutione, quae ad ordines sacros requiritur, peracta in scientias sacras incumbere ne desinant clerici, immo profundiorem et ad diem accommodatam earundem cognitionem et usum acquirere satagant per cursus formativos a proprio Hierarcha approbatos. § 2. Frequentent quoque collationes, quas Hierarcha opportunas iudicavit ad scientias sacras et res pastorales promovendas. § 3. Scientiarum profanarum quoque, earum praesertim, quae cum scientiis sacris artius cohaereant, talem sibi copiam comparare ne neglegant, qualem excultos homines habere decet.
 
Can. 373 - Caelibatus clericorum propter regnum coelorum delectus et sacerdotio tam congruus ubique permagni faciendus est, prout fert universae Ecclesiae traditio; item status clericorum matrimonio iunctorum praxi Ecclesiae primaevae et Ecclesiarum orientalium per saecula sancitus in honore habendus est.
 
Can. 374 - Clerici caelibes et coniugati castitatis decore elucere debent; iuris particularis est statuere opportuna media ad hunc finem assequendum adhibenda.
 
Can. 375 - In vita familiari ducenda atque filiis educandis clerici coniugati ceteris christifidelibus praeclarum exemplum praebeant.

Can. 376 - Vita communis inter clericos caelibes laudanda, quatenus fieri potest, foveatur, ut ipsi in vita spirituali et intellectuali colenda mutuo adiuventur et aptius in ministerio cooperari possint.
 
Can. 377 - Omnes clerici laudes divinas celebrare debent secundum ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 378 - Divinam Liturgiam clerici frequenter ad normam iuris particularis celebrent praesertim diebus dominicis et festis de praecepto; immo enixe commendatur celebratio cottidiana.
 
Can. 379 - Clerici confratribus cuiuslibet Ecclesiae sui iuris vinculo caritatis uniti ad unum omnes conspirent, ad aedificationem nempe Corporis Christi, et proinde, cuiuscumque sunt condicionis, etsi diversis officiis fungentes, inter se cooperentur seque invicem adiuvent.
 
Can. 380 - Sollicitudinem habeant clerici omnes vocationes ad ministeria sacra et ad vitam in institutis vitae consecratae ducendam promovendi non solum praedicatione, catechesi aliisve opportunis mediis, sed imprimis vitae ac ministerii testimonio.

Can. 381 - § 1. Zelo apostolico ardentes clerici omnibus exemplo sint in beneficentia et hospitalitate praesertim erga aegrotantes, afflictos, persecutionem patientes, exiliatos et profugos. § 2. Obligatione tenentur clerici, nisi iusto impedimento sunt detenti, suppeditandi ex spiritualibus Ecclesiae bonis verbi Dei praesertim et sacramentorum adiumenta christifidelibus, qui opportune petunt, rite sunt dispositi nec iure a sacramentis suscipiendis prohibentur. § 3. Clerici laicorum dignitatem atque propriam partem, quam in missione Ecclesiae habent, agnoscant et promoveant praesertim charismata laicorum multiformia probantes necnon competentiam et experientiam eorum in bonum Ecclesiae vertentes speciatim modis iure praevisis.
 
Can. 382 - Abstineant prorsus clerici ab eis omnibus, quae statum eorum secundum normas iure particulari pressius determinatas dedecent, et etiam evitent ea, quae ab eo aliena sunt.
 
Can. 383 - Clerici, etsi non secus ac ceteri cives iura civilia et politica aequo iure habeant oportet, tamen: officia publica, quae participationem in exercitio potestatis civilis secumferunt, assumere vetantur; cum servitium militare statui clericali minus congruat, illud ne capessant voluntarii nisi de sui Hierarchae licentia; utantur exceptionibus, quas ab exercendis muneribus et officiis publicis a statu clericaIi alienis necnon servitio militari in eorum favorem concedunt leges civiles aut conventiones vel consuetudines.
 
Can. 384 - § 1. Ministri reconciliationis omnium in Christi caritate satagant clerici pacem, unitatem et concordiam iustitia innixam inter homines fovere. § 2. In factionibus politicis atque in moderandis consociationibus syndicalibus activam partem ne habeant, nisi iudicio Episcopi eparchialis vel iure particulari ita ferente Patriarchae aut alterius auctoritatis iura Ecclesiae tuenda aut bonum commune promovendam id requirunt.
 
Can. 385 - § 1. Spiritu paupertatis Christi imbuti clerici studeant simplicitate vitae supernorum bonorum coram mundo testes esse et bona temporalia discretione spirituali recto usui destinent; bona autem, quae occasione exercitii officii, ministerii vel muneris ecclesiastici sibi comparant, provisa ex eis sua congrua sustentatione et obligationum proprii status impletione, operibus apostolatus veI caritatis impertiant atque communicent. § 2. Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem nisi de licentia auctoritatis iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinatae aut Sedis Apostolicae. § 3. A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibetar nisi consulto proprio Episcopo eparchiali vel, si casus fert, Superiore maiore.
 
Can. 386 - § 1. Clerici, etsi officium residentiale non habent, a sua tamen eparchia per notabile tempus iure particulari determinandum sine licentia saltem praesumpta Hierarchae loci proprii ne discedant. § 2. Clericus, qui extra propriam eparchiam commoratur, Episcopo eparchiali loci in eis, quae eiusdem clerici status obligationes respiciunt, subditus est; si ibi per tempus non breve commoraturus est, Hierarcham loci sine mora certiorem faciat.
 
Can. 387 - Quod ad vestis habitum clericorum spectat, ius particulare servetur.
 
Can. 388 - Clerici iuribus et insignibus, quae adnexa sunt dignitatibus sibi collatis, uti non possunt extra loca, ubi suam potestatem exercet auctoritas, quae dignitatem concessit vel ad eiusdem dignitatis concessionem nihil excipiens scripto consensit, aut nisi auctoritatem, quae dignitatem concessit, comitantur vel eiusdem personam gerunt aut nisi consensum Hierarchae loci obtinuerunt.

Can. 389 - Clerici quaslibet contentiones evitare studeant; si tamen quaedam contentio exsurrexit inter eos, ad forum Ecclesiae deferatur et hoc, si fieri potest, etiam fiat, si de contentionibus inter clericos et alios christifideles agitur.
 
Can. 390 - § 1. Clerici ius habent ad congruam sustentationem et ideo pro implendo eis commisso officio vel munere iustam remunerationem percipiendi, quae, si agitur de clericis coniugatis, consulere debet etiam eorum familiae sustentandae, nisi aliter iam sufficienter provisum est. § 2. Item ius habent, ut sui suaeque familiae, si coniugati sunt, congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur; ut hoc ius ad effectum deduci possit, obligatione tenentur clerici instituto, de quo in can. 1021, § 2, ad normam iuris particularis pro sua parte conferre.
 
Can. 391 - Integrum est clericis firmo can. 578, § 3 se cum aliis consociare ad fines consequendos statui clericali congruentes; competit autem Episcopo eparchiali de hac congruentia authentice iudicare.
 
Can. 392 - Ius clericorum est ad debitum quotannis feriarum tempus iure particulari determinandum.
 
Can. 393 - Clericis, cuiuscumque sunt condicionis, cordi sit sollicitudo omnium Ecclesiarum et ideo se ad inserviendum, ubicumque urget necessitas, promptos exhibeant et praesertim permittente vel exhortante proprio Episcopo eparchiali vel Superiore ad suum ministerium in missionibus vel regionibus clericorum penuria laborantibus exercendum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License