TITULUS XI DE LAICIS
Can.
399 - Nomine laicorum in hoc Codice intelleguntur christifideles,
quibus indoles saecularis propria ac specialis est quique in saeculo viventes
missionem Ecclesiae participant neque in ordine sacro constituti neque statui
religioso ascripti sunt.
Can. 400 - Laici praeter ea iura et
obligationes, quae cunctis christifidelibus sunt communia et ea, quae in aliis
canonibus statuuntur, eadem iura et obligationes habent ac in canonibus huius
tituli recensentur.
Can. 401 - Laicorum imprimis est ex
vocatione propria res temporales gerendo et secundum Deum ordinando Regnum Dei
quaerere ideoque in vita privata, familiari et politico-sociali testes Christo
esse ac ipsum aliis manifestare, leges iustas in societate propugnare atque
fide, spe et caritate fulgentes fermenti instar ad mundi sanctificationem
conferre.
Can. 402 - Ius est laicis, ut ipsis
agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus civibus
competit; eadem tamen libertate utentes curent, ut suae actiones spiritu
evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio
propositam caventes tamen, ne in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam
ut doctrinam Ecclesiae proponant.
Can. 403 - § 1. Firmo iure et obligatione
proprium ritum ubique servandi laici ius habent actuose in celebrationibus
liturgicis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris participandi secundum praescripta
librorum liturgicorum. § 2. Si Ecclesiae necessitates vel vera utilitas id
suadent et ministri sacri desunt, possunt laicis quaedam ministrorum sacrorum
functiones committi ad normam iuris.
Can. 404 - § 1. Praeter institutionem
catecheticam inde ab infantia habendam laici ius et obligationem habent
acquirendi cognitionem uniuscuiusque ingenii dotibus et condicioni aptatam
doctrinae a Christo revelatae et a magisterio authentico Ecclesiae traditae non
solum ut, secundum eiusdem doctrinam vivere valeant, sed etiam, ut ipsi eam
enuntiare atque, si opus est, defendere possint. § 2. Ius quoque habent
acquirendi pleniorem illam cognitionem in scientiis sacris, quae in
ecclesiasticis studiorum universitatibus vel facultatibus aut in institutis
scientiarum religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus
academicos consequendo. § 3. Item servatis praescriptis circa idoneitatem
requisitam statutis habiles sunt ad mandatum docendi disciplinas sacras ab
auctoritate competenti ecclesiastica recipiendum.
Can. 405 - Patrimonio liturgico, theologico,
spirituali et, disciplinari etiam laici sedulo studeant ita tamen, ut mutua
benevolentia ac aestimatio atque unitas actionis inter laicos diversarum
Ecclesiarum sui iuris foveantur nec varietas rituum noceat bono communi
societatis, in qua vivunt, sed potius ad idem bonum in dies magis conducat.
Can.
406 - Laici memores obligationis, de qua in can. 14, sciant illam eo
magis urgere in eis adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et
Christum cognoscere homines possunt.
Can. 407 - Laici, qui in statu
coniugali vivunt, secundum propriam vocationem speciali obligatione tenentur
per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi.
Can.
408 - § 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et
honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus
ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et
conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium. § 2. Praeterquam ad
munera ecclesiastica, ad quae laici iure communi admittuntur, ipsi ab
auctoritate competenti ad alia quoque munera assumi possunt eis exceptis, quae
ordinem sacrum requirunt vel quae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris
laicis expresse vetantur. § 3. Circa muneris ecclesiastici exercitium laici
plene subduntur auctoritati ecclesiasticae.
Can. 409 - § 1. Laici, qui permanenter aut
ad tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur, obligatione tenentur, ut
aptam acquirant formationem ad munus suum debite implendum requisitam utque hoc
munus conscie, impense et diligenter impleant. § 2. Ipsi ius habent ad iustam
remuIierationem suae condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris
civilis praescriptis, necessitatibus propriis ac familiae providere possint;
itemque ius habent, ut sui suaeque familiae congruenti praecaventiae et securitati
sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur.
|