Art. II DE MONASTERIIS
Can.
433 - § 1. Monasterium dicitur domus religiosa, in qua sodales ad
evangelicam perfectionem tendunt servatis regulis et traditionibus vitae
monasticae. § 2. Monasterium sui iuris est illud, quod ab alio monasterio non
dependet et regitur proprio typico ab auctoritate competenti approbato.
Can.
434 - Monasterium est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum
aut per eiusdem decretum ut tale agnitum est; iuris patriarchalis, si est
stauropegiacum; iuris eparchialis, si ab Episcopo erectum, decretum agnitionis
Sedis Apostolicae consecutum non est.
1° De erectione et de suppressione
monasteriorum
Can.
435 - § 1. Episcopi eparchialis est erigere monasterium sui
iuris consulto intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Patriarcha aut in
ceteris casibus consulta Sede Apostolica. § 2. Patriarchae reservatur erectio
monasterii stauropegiaci.
Can. 436 - § 1. Quodvis monasterium sui
iuris monasteria dependentia habere potest, quorum alia sunt filialia, si ex
ipso actu erectionis vel ex decreto secundum typicum lato ad condicionem
monasterii sui iuris tendere possunt, alia vero sunt subsidiaria. § 2. Ad
valide erigendum monasterium dependens requiritur consensus scripto datus
auctoritatis, cui monasterium sui iuris subiectum est, et Episcopi eparchialis
loci, ubi hoc monasterium erigitur.
Can. 437 - § 1. Licentia erigendi
monasterium, etiam dependens, secumfert ius habendi ecclesiam et ministeria
sacra peragendi itemque pia opera, quae monasterii ad normam typici sunt
propria, exercendi salvis clausulis legitime appositis. § 2. Ut aedificentur et
aperiantur schola, hospitium vel similis aedes separata a monasterio,
requiritur pro quovis monasterio consensus scripto datus Episcopi eparchialis. §
3. Ut monasterium in alios usus convertatur, eadem sollemnia requiruntur ac ad
erigendum illud, nisi agitur de conversione, quae ad internum regimen et
disciplinam religiosam dumtaxat refertur.
Can. 438 - § 1. Patriarchae est supprimere
intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, monasterium sui iuris vel
filiale iuris eparchialis vel stauropegiacum gravi de causa, de consensu Synodi
permanentis et rogante vel consulto Episcopo eparchiali, si monasterium est
iuris eparchialis, et consulto Superiore monasterii et Praeside
confoederationis, si monasterium est confoederatum, salvo recursu in suspensivo
ad Romanum Pontificem. § 2. Cetera monasteria sui iuris vel filialia sola Sedes
Apostolica supprimere potest. § 3. Monasterium subsidiarium supprimi potest
decreto dato a Superiore monasterii, a quo dependet, ad normam typici et de
consensu Episcopi eparchialis. § 4. Bona monasterii sui iuris suppressi cedunt
confoederationi, si fuit confoederatum; secus eparchiae vel, si fuit
stauropegiacum, Ecclesiae patriarchali; bona autem monasterii dependentis
suppressi cedunt monasterio sui iuris; de bonis vero suppressi monasterii iuris
pontificii Sedi Apostolicae reservatur statuere salva omni in casu offerentium
voluntate.
Can.
439 - § 1. Plura eiusdem Eparchiae monasteria sui iuris Episcopo
eparchiali subiecta confoederationem inire possunt de consensu scripto dato
eiusdem Episcopi eparchialis, cuius est etiam confoederationis statuta
approbare. § 2. Confoederatio inter plura monasteria sui iuris diversarum
eparchiarum vel stauropegiaca intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
sita iniri potest consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et de
consensu Patriarchae, cui reservatur quoque confoederationis statuta approbare.
§ 3. In ceteris casibus de confoederatione ineunda Sedes Apostolica adeatur.
Can. 440 - § 1. Monasterii sui iuris non
confoederati aggregatio et confoederati a confoederatione separatio eidem
auctoritati reservatur, de qua in can. 439. § 2. Confoederatio autem intra
fines territorii Ecclesiae patriarchalis supprimi non potest nisi a Patriarcha
de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, consultis Episcopis
eparchialibus, quorum interest, ac Praeside confoederationis salvo recursu in
suspensivo ad Romanum Pontificem; ceterarum confoederationum suppressio
reservatur Sedi Apostolicae. § 3. De bonis, quae ad ipsam confoederationum
suppressam pertinent, statuere reservatur auctoritati, quae confoederationem
suppressit, salva offerentium voluntate; Patriarcha hoc in casu indiget
consensu Synodi permanentis.
2° De monasteriorum Superioribus,
Synaxibus et oeconomis
Can.
441 - § 1. In monasteriis Superiores et Synaxes eam potestatem habent,
quae iure communi et typico determinatur. § 2. Superiores in monasteriis sui
iuris habent potestatem regiminis, quatenus ipsis a iure vel ab auctoritate,
cui subditi sunt, expresse conceditur, firmo can. 979. § 3. Potestas
Praesidis confoederationis monasticae praeter ea, quae iure communi determinata
sunt, in statutis eiusdem confoederationis determinanda est.
Can. 442 - Firmo monasterii sui iuris
typico, quod potiora exigit, ut quis habilis sit ad officium Superioris
monasterii sui iuris suscipiendum, requiritur, ut professionem perpetuam
emiserit, per decem saltem annos professus sit et annos quadraginta expleverit.
Can. 443 - § 1. Superior monasterii sui
iuris eligitur in Synaxi ad normas typici coadunata et servatis cann. 947 -
960, salvo iure Episcopi eparchialis ut Synaxi electionis per se vel per alium
praesit. § 2. In electione vero Superioris monasterii sui iuris confoederati
Synaxi electionis praeest per se vel per alium Praeses eiusdem
confoederationis.
Can.·444
- § 1. Officium Superioris monasterii sui iuris confertur ad tempus
indeterminatum, nisi aliud fert typicum. § 2. Nisi typicum aliud praescribit,
Superiores monasteriorum dependentium constituuntur ad tempus in ipso typico
determinatum a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii, si
monasterium est filiale, consulto vero eodem consilio, si est subsidiarium. §
3. Superiores vero, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverunt vel qui
ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus apti
evaserunt, renuntiationem ab officio Synaxi, cuius est eam acceptare,
exhibeant.
Can. 445 - Sodales Synaxis electionis eos
eligere satagant, quos in Domino vere dignos et idoneos ad officium Superioris
agnoscunt, se abstinentes a quovis abusu et praesertim a suffragiorum
procuratione tam pro se ipsis quam pro aliis.
Can. 446 - In proprio monasterio Superior
resideat neque ab eodem discedat nisi ad normam typici.
Can. 447 - § 1. Pro administratione bonorum
temporalium sit in monasterio oeconomus, qui officio suo fungatur sub
moderamine Superioris. § 2. Superior monasterii sui iuris officium oeconomi
eiusdem monasterii simul ne gerat; officium vero oeconomi monasterii
dependentis, etsi melius ab officio Superioris distinguitur, componi tamen cum
eo potest, si necessitas id exigit. § 3. Oeconomus nominatur a Superiore
monasterii sui iuris de consensu sui consilii, nisi typicum aliud fert.
3° De admissione in monasterium sui iuris et de novitiatu
Can. 448 - Ut quis in monasterium sui
iuris admittatur, requiritur, ut recta intentione moveatur, ad vitam monasticam
ducendam sit idoneus nec ullo detineatur impedimento iure statuto.
Can. 449 - Candidatus, antequam ad
novitiatum admittitur, per temporis spatium in typico determinatum in monasterio
degere debet sub speciali cura probati sodalis.
Can. 450 - Firmis praescriptis typici, quae
potiora exigunt, ad novitiatum valide admitti non possunt: 1° acatholici; 2°
qui poena canonica puniti sunt exceptis poenis, de quibus in can. 1426, § 1; 3°
ii, quibus imminet gravis poena ob delictum, de quo legitime accusati sunt; 4°
qui duodevicesimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi agitur de monasterio,
in quo habetur professio temporaria, quo in casu sufficit aetas septemdecim
annorum; 5° qui monasterium ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti vel
ii, quos Superior eodem modo inductus recipit; 6° coniuges durante matrimonio;
7° qui ligantur vinculo professionis religiosae vel alio sacro vinculo in
instituto vitae consecratae, nisi de legitimo transitu agitur.
Can. 451 - Nemo licite ad novitiatum
monasterii alterius Ecclesiae sui iuris admitti potest sine licentia Sedis
Apostolicae, nisi de candidato agitur, qui destinatus est monasterio
dependenti, de quo in can. 432, propriae Ecclesiae.
Can. 452 - § 1. Clerici eparchiae ascripti
ad novitiatum licite admitti non possunt nisi consulto proprio Episcopo
eparchiali; nec licite admitti possunt, si Episcopus eparchialis contradicit ex
eo, quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedit, quod aliter
vitari minime potest, aut si de iis agitur, qui ad ordines sacros in monasterio
destinati aliquo impedimento iure statuto detinentur. § 2. Item licite in
monasterium admitti non possunt parentes, quorum opera est ad filios alendos et
educandos necessaria, aut filii, qui patri vel matri, avo vel aviae in gravi
necessitate constitutis subvenire debent, nisi monasterium aliter de re
providit.
Can. 453 - § 1. Superioris monasterii sui
iuris est admittere ad novitiatum consulto suo consilio. § 2. Ipsi Superiori
constare debet opportunis mediis adhibitis de idoneitate atque de plena
libertate candidati in statu monastico eligendo. § 3. Circa documenta a
candidatis praestanda necnon circa diversa testimonia de eorum bonis moribus et
idoneitate colligenda serventur praescripta typici.
Can·454 - In typico determinandae sunt
normae circa dotem, si requiritur, a candidatis praestandam et sub speciali
vigilantia Hierarchae loci administrandam necnon de integra dote sine fructibus
iam maturis quavis de causa a monasterio discedenti restituenda.
Can. 455 - Novitiatus incipit a susceptione
habitus monastici vel alio modo in typico praescripto.
Can. 456 - § 1. Monasterium sui iuris habere
potest proprios novitios, qui in eodem monasterio sub ductu idonei sodalis vitae
monasticae initiantur. § 2. Novitiatus, ut validus sit, peragi debet in ipso
monasterio sui iuris aut Superioris decisione consulto eius consilio in alio
monasterio sui iuris eiusdem confoederationis. § 3. Si vero aliquod monasterium
sui iuris sive confoederatum sive non confoederatum praescripta de institutione
novitiorum implere non potest, Superior tenetur obligatione novitios mittendi
in aliud monasterium, in quo eadem praescripta religiose servantur.
Can. 457 - § 1. Novitiatus, ut validus sit,
per triennium integrum et continuum peragi debet; in monasteriis vero, in
quibus professio temporaria praemittitur professioni perpetuae, sufficit unus
annus novitiatus. § 2. In unoquoque anno novitiatus absentia tribus mensibus
sive continuis sive intermissis brevior valididatem non afficit, sed tempus
deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet. § 3. Novitiatus ultra triennium ne extendatur
firmo can. 461, § 2.
Can. 458 - § 1. Novitiorum institutioni
praeficiendus est ut magister ad normam typici sodalis prudentia, caritate,
pietate, scientia et vitae monasticae observantia praestans, decem saltem annos
professus. § 2. Iura et obligationes huius magistri in eis praesertim, quae ad
modum institutionis novitiorum necnon ad relationes ad Synaxim et Superiorem
monasterii spectant, determinentur in typico.
Can. 459 - § 1. Tempore novitiatus iugiter
incumbendum est, ut sub ductu magistri informetur novitii animus studio typici,
piis meditationibus assiduaque prece, eis perdiscendis, quae ad vota et ad
virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitia exstirpanda, ad
compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas. § 2. Tempore
novitiatus ne destinentur novitii operibus exterioribus monasterii nec dedita
opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium.
Can. 460 - Novitius non potest valide suis
bonis quovis modo renuntiare aut eadem obligare firmo can. 467, § 1.
Can. 461 - § 1. Novitius potest monasterium
sui iuris libere deserere aut a Superiore vel a Synaxi secundum typicum iusta
de causa dimitti. § 2. Exacto novitiatu, si iudicatur idoneus, novitius ad
professionem admittatur, secus dimittatur; si vero dubium superest de eius
idoneitate, potest novitiatus tempus ad normam typici prorogari, non tamen
ultra annum.
4° De consecratione seu professione monastica
Can. 462 - § 1. Status monasticus
definitive assumitur professione perpetua, in qua comprehenduntur tria vota
perpetua oboedientiae, castitatis et paupertatis. § 2. In emittenda professione
serventur praescripta typici et librorum liturgicorum.
Can. 463 - Quod attinet ad diversos
professionis monasticae gradus, standum est typico monasterii salva vi iuridica
professionis secundum ius commune.
Can. 464 - Ad validitatem professionis
monasticae perpetuae requiritur, ut: 1° novitiatus valide peractus sit; 2°
novitius admittatur ad professionem a Superiore proprii monasterii sui iuris de
consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel
per alium; 3° professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel
recepta; 4° cetera ad validitatem professionis in typico requisita impleantur.
Can. 465 - Ea, quae iure communi de
professione temporaria praescribuntur, valent etiam de monasteriis, in quibus
talis professio secundum typicum professioni perpetuae praemittitur.
Can. 466 - Professio monastica perpetua
actus votis contrarios reddit invalidos, si actus irriti fieri possunt.
Can. 467 - § 1. Candidatus ad professionem
monasticam perpetuam debet intra sexaginta dies ante professionem omnibus
bonis, quae actu habet, cui mavult, sub condicione secuturae professionis
renuntiare; renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure nulla est. § 2. Emissa
professione ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut renuntiatio etiam
iure civili effectum consequatur.
Can. 468 - § 1. Quaecumque bona temporalia
quovis titulo sodali post professionem perpetuam obveniunt, a monasterio
acquiruntur. § 2. De debitis et obligationibus, quae sodalis post professionem
perpetuam contraxit de licentia Superioris, respondere debet monasterium; si
vero sine licentia Superioris debita contraxit, ipse sodalis respondere debet. §
3. Firmum tamen est contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum
est, semper posse actionem institui.
Can. 469 - Sodalis emissa professione
perpetua amittit ipso iure quaelibet officia, si quae habet, et propriam
eparchiam atque pleno iure monasterio aggregatur.
Can. 470 - Documentum emissae professionis
perpetuae ab ipso sodali et ab eo, qui professionem etiam ex delegatione
recepit, subscriptum asservetur in archivo monasterii; Superior proprii
monasterii sui iuris debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud
quem baptismus sodalis adnotatus est.
5° De institutione sodalium et de disciplina monastica
Can. 471 - § 1. Modus institutionis
sodalium in typico ita determinetur, ut ad vitam sanctitatis plenius
assequendam permanenter excitentur necnon ut ipsorum ingenii dotes evolvantur
studio sacrae doctrinae et acquisitione humanae culturae pro temporum
necessitatibus et sic aptiores evadant in exercitio artium atque operum, quae a
monasterio legitime assumuntur. § 2. Institutio monachorum, qui ad ordines
sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis
clericorum, de qua in can. 330, in ipso monasterio, si sedem studiorum ad
normam can. 340, § 1 instructam habet, aut sub ductu probati moderatoris in
alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica
approbato.
Can. 472 - Superior monasterii sui iuris
ad normam typici dare potest suis sodalibus a votis perpetuis litteras
dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo
eparchiali loci, ubi monasterium, etiam dependens, situm est vel, si de
monasterio stauropegiaco agitur, Episcopo a Patriarcha designato.
Can. 473 - § 1. In singulis monasteriis
laudes divinae cottidie celebrentur ad normam typici et legitimarum
consuetudinum; item omnibus diebus celebretur Divina Liturgia eis exceptis, qui
praescriptis librorum liturgicorum excipiuntur. § 2. Curent Superiores
monasteriorum, ut omnes sodales ad normam typici: 1° legitime non impediti
cottidie laudibus divinis atque Divinae Liturgiae, quoties celebratur,
participent, contemplationi rerum divinarum vacent et in alia pietatis
exercitia sedulo incumbant; 2° libere ac frequenter ad patres spirituales et
confessarios accedere possint; 3° quotannis per aliquot dies recessui
spirituali vacent.
Can. 474 - § 1. Sodales monasteriorum
frequenter ad normam typici sacramentum paenitentiae suscipiant. § 2. Firmo
typico, quod confessionem suadet apud determinatos confessarios, omnes sodales
monasterii sacramentum paenitentiae suscipere possunt a quocumque sacerdote
facultate hoc sacramentum ministrandi praedito firma disciplina monastica.
Can. 475 - § 1. In singulis monasteriis
plures pro sodalium numero patres spirituales et confessarii designentur ab
ipso Superiore monasterii, si de presbyteris-monachis eiusdem monasterii
agitur, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt, secus
vero ab Hierarcha loci audito Superiore monasterii sui iuris, qui praevie
communitatem, cuius interest, consulere debet. § 2. Pro monasteriis in quibus
presbyteri-monachi non sunt, Hierarcha loci eodem modo designet sacerdotem,
cuius est regulariter in monasterio Divinam Liturgiam celebrare et verbum Dei
praedicare firmo can. 612, § 2.
Can. 476 - Sodales monasterii tam intra
quam extra monasterium habitum monasticum a proprio typico praescriptum
induant.
Can. 477 - § 1. In monasterio servetur
clausura modo in typico praescripto, salvo iure Superioris per modum actus et
gravi de causa in partes clausurae obnoxias admittendi personas alterius sexus
praeter illas, quae secundum typicum clausuram ingredi possunt. § 2. Partes
monasterii clausurae obnoxiae manifesto indicentur. § 3. Clausurae fines
accurate praescribere aut iusta de causa mutare est Superioris monasterii sui
iuris de consensu sui consilii atque certiore facto Episcopo eparchiali.
Can. 478 - Superior monasterii potest
permittere, ut sodales extra monasterium degant ad tempus in typico
determinatum; ad absentiam vero, quae unum annum excedit nisi causa studiorum
vel infirmitatis intercedit, requiritur licentia auctoritatis, cui monasterium
subiectum est.
Can. 479 - Si de iudicio Hierarchae loci
auxilium monasteriorum ad institutionem catecheticam populi necessarium est,
omnes Superiores ab eodem Hierarcha requisiti debent per se vel per alios illam
populo tradere in propriis ecclesiis.
Can. 480 - In ecclesia monasterii paroecia
erigi non potest nec monachi parochi nominari possunt sine consensu Patriarchae
intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut in ceteris casibus Sedis
Apostolicae.
6° De eremitis
Can. 481 - Eremita est sodalis monasterii
sui iuris, qui in coelestium contemplatione se totum collocat et ab hominibus
mundoque ex toto segregatur.
Can. 482 - Ad vitam eremiticam legitime
aggrediendam requiritur, ut sodalis licentiam Superioris monasterii sui iuris,
ad quod pertinet, de consensu eius consilii obtinuerit et saltem sex annos a
die perpetuae professionis computandos vitam in monasterio peregerit.
Can. 483 - Locus, ubi eremita vivit, sit a
Superiore monasterii designatus atque speciali modo a saeculo et a ceteris
partibus monasterii segregatus; si vero locus extra saepta monasterii
invenitur, requiritur insuper consensus scripto datus Episcopi eparchialis.
Can. 484 - Eremita a Superiore monasterii
dependet atque canonibus de monachis et typico monasterii obligatur, quatenus
cum vita eremitica componi possunt.
Can. 485 - Superior monasterii sui iuris
potest de consensu sui consilii imponere finem vitae eremiticae iusta de causa,
etiam invito eremita.
7° De monasterio stauropegiaco
Can. 486 - § 1. Patriarcha gravi de
causa, consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis potest
in ipso actu erectionis monasterio sui iuris statum monasterii stauropegiaci
concedere. § 2. Monasterium stauropegiacum Patriarchae immediate subiectum est
ita, ut ipse solus eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis circa
monasterium, sodales eidem ascriptos necnon personas, quae diu noctuque in
monasterio degunt; ceterae vero personae monasterio addictae immediate et
exclusive Patriarchae subduntur in eis solummodo, quae ad eorum munus vel
officium spectant.
8° De transitu ad aliud
monasterium
Can.
487 - § 1. Sodalis non potest transire a monasterio sui iuris
ad aliud eiusdem confoederationis sine consensu scripto dato Praesidis
confoederationis. § 2. Ad transitum a monasterio non confoederato ad aliud
monasterium eidem auctoritati subiectum requiritur consensus eiusdem
auctoritatis; si vero monasterium, ad quod transitus fit, alii auctoritati
subiectum est, requiritur etiam consensus huius auctoritatis. § 3. Patriarcha,
Episcopus eparchialis et Praeses confoederationis hunc consensum dare non
possunt nisi consulto Superiore monasterii sui iuris, a quo transitus fit. § 4.
Ad validitatem transitus ad monasterium alterius Ecclesiae sui iuris requiritur
insuper consensus Sedis Apostolicae. § 5. Transitus fit admissione a Superiore
novi monasterii sui iuris de consensu Synaxis concessa.
Can. 488 - § 1. Transiens ad aliud
monasterium sui iuris eiusdem confoederationis nec novitiatum peragit nec novam
professionem emittit et a die transitus amittit iura et solvitur ab
obligationibus prioris monasterii, alterius iura et obligationes suscipit et,
si clericus est, eidem etiam ut clericus ascribitur. § 2. Transiens a
monasterio sui iuris ad aliud monasterium sui iuris ad nullam vel ad diversam
confoederationem pertinens servet praescripta typici monasterii, ad quod fit
transitus, circa obligationem peragendi novitiatum et emittendi professionem;
si vero in typico de re non cavetur, nec novitiatum peragit nec novam
professionem emittit, sed effectus transitus locum habent a die, quo transitus
fit, nisi Superior monasterii ab eo exigit, ut aliquod tempas non ultra annum
experimenti causa in monasterio transigat; transacto experimenti tempore aut a
Superiore de consensu sui consilii vel Synaxis ad normam typici stabiliter novo
monasterio ascribatur aut ad pristinum monasterium redeat. § 3. In transitu a
monasterio sui iuris ad ordinem vel congregationem serventur congrua congruis
referendo cann. 544 et 545. § 4. Monasterium sui iuris, a quo sodalis discedit,
bona servat, quae ipsius sodalis ratione iam ei quaesita sunt; quod spectat ad
dotem, ea debetur sine fructibus iam maturis a die transitus monasterio, ad
quod transitus fit.
9° De exclaustratione et de discessu
a monasterio
Can.
489 - § 1. Indultum exclaustrationis a monasterio sui iuris nonnisi
sodali a votis perpetuis concedere potest ad petitionem ipsius sodalis
auctoritas, cui monasterium subiectum est, audito Superiore monasterii sui
iuris una cum suo consilio. § 2. Episcopus eparchialis hoc indultum nonnisi ad
triennium concedere potest.
Can. 490 - Petente Superiore monasterii sui
iuris de consensu sui consilii exclaustratio imponi potest ab auctoritate, cui
monasterium subiectum est, gravi de causa servata aequitate et caritate.
Can.
491 - Sodalis exclaustratus manet votis ligatus atque ceteris
obligationibus professionis monasticae, quae cum suo statu componi possunt,
adhuc tenetur; habitum monasticum debet deponere; perdurante tempore
exclanstrationis caret voce activa et passiva; Episcopo eparchiali loci, ubi
commoratur, loco Superioris proprii monasterii subditus est etiam vi voti
oboedientiae.
Can.
492 - § 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi a monasterio
et redeundi ad vitam saecularem ne petat nisi gravissimis de causis coram
Domino perpensis; petitionem suam deferat Superiori monasterii sui iuris, qui
eam una cum voto suo suique consilii ad Sedem Apostolicam mittat. § 2.
Huiusmodi indultum Sedi Apostolicae reservatur.
Can. 493 - § 1. Indultum discedendi a
monasterio et redeundi ad vitam saecularem legitime concessum et sodali
intimatum, nisi in actu intimationis ab ipso sodali reiectum est, ipso iure
secumfert dispensationem a votis necnon ab omnibus obligationibus ex
professione ortis, non vero ab illis ordini sacro adnexis, si sodalis in ordine
sacro constitutus est. § 2. Si sodalis, qui a monasterio discessit et ad vitam
saecularem rediit, in monasterium rursus recipitur, novitiatum ac professionem
instaurat, perinde ac si numquam vitae religiosae addictus esset.
Can. 494 - § 1. Monachus a votis perpetuis
et in ordine sacro constitutus, si indultum discedendi a monasterio et redeundi
ad saeculum obtinuit, non potest ordines sacros exercere, donec Episcopum
eparchialem benevolum receptorem invenerit. § 2. Episcopus eparchialis eum
recipere potest sive absolute sive experimenti causa ad quinquennium; in primo
casu monachus est ipso iure eparchiae ascriptus, in altero vero exacto
quinquennio, nisi antea expresse dimissus est.
Can. 495 - Sodalis, qui post emissam
professionem monasterium illegitime deseruit, debet sine mora ad monasterium
redire; Superiores debent eum sollicite requirere et, si vera paenitentia motus
redit, suscipere; secus vero ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.
Can. 496 - § 1. Qui perdurante
professione temporaria gravi de causa a monasterio discedere et ad vitam
saecularem redire vult, petitionem suam Superiori monasterii sui iuris deferat.
§ 2. Superior hanc petitionem una cum voto suo suique consilii ad Episcopum
eparchialem mittat, cuius est, etsi de monasteriis iuris pontificii agitur, hoc
in casu indultum discedendi a monasterio et ad vitam saecularem redeundi
concedere, nisi ius particulare id pro monasteriis intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis sitis Patriarchae reservat.
10° De dimissione
monachorum
Can.
497 - § 1. Ipso iure dimissus a monasterio habendus est sodalis qui:
1° fidem catholicam publice abiecit; 2° matrimonium celebravit vel etiam
civiliter tantum attentavit. § 2. His in casibus Superior monasterii sui iuris
consulto suo consilio sine mora collectis probationibus declarationem facti
emittat, ut iuridice constet de dimissione, atque quam primum de re auctoritatem,
cui monasterium immediate subiectum est, certiorem faciat.
Can. 498 - § 1. Sodalis, qui causa est
imminentis et gravissimi sive exterioris scandali sive erga monasterium damni,
a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii statim ex monasterio
eici potest habitu monastico statim deposito. § 2. Superior monasterii sui
iuris, si casus fert, curet, ut processus dimissionis ad normam iuris
promoveatur, aut rem auctoritati, cui monasterium subiectum est, deferat. § 3.
Sodalis ex monasterio eiectus, qui in ordine sacro constitutus est, ab
exercitio ordinis sacri prohibetur, nisi auctoritas, cui monasterium subiectum
est, aliter decernit.
Can. 499 - Perdurante professione temporaria
sodalis dimitti potest a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius
consilii secundum can. 552, §§ 2 et 3, sed dimissio, ut valeat, confirmari
debet ab Episcopo eparchiali vel, si ius particulare ita fert pro monasteriis
intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis, a Patriarcha.
Can. 500 - § 1. Ad dimittendum sodalem a
votis perpetuis firmo can. 497 competens est Praeses confoederationis
monasticae vel Superior monasterii sui iuris non confoederati, uterque de
consensu sui consilii, quod in casu simul cum Superiore praeside ex quinque
saltem membris ad validitatem constare debet ita, ut, si desunt vel absunt
ordinarii consiliarii, alii ad normam typici vel statutorum confoederationis
advocentur; suffragatio autem secreto fieri debet. § 2. Ad dimissionem valide
decernendam praeter alias condiciones in typico forte statutas requiritur, ut:
1° causae dimissionis sint graves, culpabiles et iuridice comprobatae una cum
defectu emendationis; 2° dimissioni praecesserint, nisi natura causae
dimissionis id excludit, duae monitiones cum formali comminatione dimissionis,
quae in cassum cesserunt; 3° causae dimissionis sodali scripto manifestatae
sint data ei post singulas monitiones plena opportunitate se defendendi; 4°
tempus utile in typico statutum ab ultima monitione elapsum sit. § 3.
Responsiones sodalis scripto datae alligantur actis, quae eis, de quibus in §
1, submittenda sunt. § 4. Decretum dimissionis exsecutioni mandari non potest,
nisi est ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, approbatum.
Can.
501 - § 1. Decretum dimissionis quam primum sodali, cuius
interest, intimetur. § 2. Sodalis vero potest adversus decretum dimissionis
intra quindecim dies cum effectu suspensivo sive recursum interponere sive,
nisi decretum dimissionis a Sede Apostolica confirmatum est, postulare, ut
causa via iudiciali tractetur. § 3. De recursu adversus decretum dimissionis
videt Sedes Apostolica vel, si de sodali agitur, qui domicilium intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis habet, Patriarcha. § 4. Si vero causa via
iudiciali tractanda est, de ea videt tribunal auctoritatis immediate superioris
ei, qui decretum dimissionis confirmavit; Superior vero, qui decretum
dimissionis tulit, acta in re collecta tradat eidem tribunali et procedatur
secundum canones de iudicio poenali appellatione remota.
Can. 502 - Legitima dimissione, ea exclusa,
de qua in can. 497, ipso iure cessant omnia vincula necnon obligationes ex
professione monastica orta et, si sodalis in ordine sacro constitutus est,
servari debet can. 494.
Can. 503 - § 1. Qui a monasterio legitime
discedit vel ab eo legitime dimissus est, nihil ab eo repetere potest ob
quamlibet operam in eo praestitam. § 2. Monasterium tamen aequitatem et
caritatem servet erga sodalem, qui ab eo separatur.
|