Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XII DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS ET DE SODALIBUS ALIORUM INSTITUTORUM VITAE CONSECRATAE
    • CAPUT I DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS
      • Art. III DE ORDINIBUS ET CONGREGATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. III DE ORDINIBUS ET CONGREGATIONIBUS

Can. 504 - § 1. Ordo est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales, etsi non sunt monachi, professionem emittunt, quae professioni monasticae aequiparatur. § 2. Congregatio est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales professionem emittunt cum tribus votis publicis oboedientiae, castitatis et paupertatis, quae tamen professioni monasticae non aequiparatur, sed propriam vim habet ad normam iuris.
 
Can. 505 - § 1. Ordo est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectus aut per eiusdem decretum ut talis agnitus est; iuris patriarchalis vero, si a Patriarcha erectus decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutus non est. § 2. Congregatio est: iuris pontificii, si a Sede Apostolica erecta aut per eiusdem decretum ut talis agnita est; iuris patriarchalis, si a Patriarcha erecta aut per eiusdem decretum ut talis agnita est nec decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecuta est; iuris eparchialis, si ab Episcopo eparchiali erecta decretum agnitionis Sedis Apostolicae vel Patriarchae consecuta non est. § 3. Ordo vel congregatio est clericalis, si ratione finis seu propositi a fundatore intenti vel vi legitimae consuetudinis sub moderamine est presbyterorum, ministeria ordini sacro propria assumit et ut talis ab auctoritate ecclesiastica agnoscitur.

De erectione et de suppressione ordinis, congregationis, provinciae, domus

Can. 506 - § 1. Episcopus eparchialis erigere potest tantum congregationes; sed eas ne erigat nisi consulta Sede Apostolica et insuper intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis nisi consulto Patriarcha. § 2. Patriarcha erigere potest ordines et congregationes de consensu Synodi permanentis atque Sede Apostolica consulta. § 3. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis congregatio iuris eparchialis, quae in plures eparchias eiusdem territorii diffusa est, fieri potest iuris patriarchalis decreto Patriarchae consultis eis, quorum interest, et de consensu synodi permanentis.

Can. 507 - § 1. Ordo, etiam iuris patriarchalis, legitime erectus, etsi ex una tantum domo constat, supprimi non potest nisi a Sede Apostolica, cui etiam reservatur de bonis suppressi ordinis statuere salva offerentium voluntate. § 2. Congregationem iuris patriarchalis vel eparchialis legitime erectam, etsi ex una tantum domo constat, supprimere potest praeter Sedem Apostolicam Patriarcha intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, consultis eis, quorum interest, et de consensu Synodi permanentis necnon Sedis Apostolicae.
 
Can. 508 - § 1. Provincia indicat partem eiusdem ordinis vel congregationis ex pluribus domibus constantem, quam Superior maior immediate regit. § 2. Ordinem vel congregationem in provincias dividere, provincias coniungere, aliter circumscribere vel supprimere novasque erigere, pertinet ad auctoritatem a statutis ordinis vel congregationis determinatam. § 3. De bonis suppressae provinciae statuere salva iustitia et offerentium voluntate spectat, nisi statuta aliter cavent, ad Synaxim generalem vel urgente necessitate ad Superiorem generalem de consensu sui consilii.
 
Can. 509 - § 1. Ordo vel congregatio domum valide erigere non potest nisi de consensu scripto dato Episcopi eparchialis; si agitur de erigenda prima domo ordinis vel congregationis iuris patriarchalis in aliqua eparchia, requiritur intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis consensus Patriarchae vel in ceteris casibus Sedis Apostolicae. § 2. Quae dicuntur in can. 437, valent etiam de domibus ordinum et congregationum. Can. 510 - Domus ordinis vel congregationis valide supprimi non potest nisi consulto Episcopo eparchiali; suppressio vero unicae domus ordinis vel congregationis eidem auctoritati reservatur, cuius est secundum can. 507 ipsum ordinem vel congregationem supprimere.

De Superioribus, de Synaxibus et de oeconomis in ordinibus et congregationibus

Can. 511 - § 1. In ordinibus et congregationibus Superiores et Synaxes eam potestatem habent, quae iure communi et statutis determinatur. § 2. In ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis autem Superiores et Synaxes insuper habent potestatem regiminis pro foro externo et interno ad normam statutorum.
 
Can. 512 - § 1. Synaxis generalis, quae superior auctoritas ad normam statutorum est, efformetur ita, ut totum ordinem vel congregationem repraesentans verum signum eiusdem unitatis in caritate fiat. § 2. Non solum provinciae et domus, sed etiam omnis sodalis optata sua modo in statutis determinato Synaxi generali libere mittere potest.
 
Can. 513 - § 1. Ut sodales ad officium Superioris valide nominentur aut eligantur, requiritur congruum tempus post professionem perpetuam a statutis determinandum, quod, si de Superioribus maioribus agitur, debet esse saltem decennium a prima professione computandum. § 2. Si de Superiore generali agitur, praeterea ad validitatem requiritur, ut annos triginta quinque expleverit.
 
Can. 514 - § 1. Superiores ad tempus determinatum et conveniens temporis spatium constituantur, nisi pro Superiore generali aliud ferunt statuta. § 2. Possunt tamen antequam tempus determinatum elapsum est ab officio amoveri vel ad aliud transferri ob causas et secundum modum a statutis determinata. § 3. In statutis aptis normis provideatur, ne sodales diutius sine intermissione Superiores sint.
 
Can. 515 - § 1. Superior generalis electione designetur ad normam statutorum. § 2. Ceteri Superiores ad normam statutorum designentur, ita tamen, ut, si eliguntur, confirmatione Superioris maioris competentis indigeant; si vero nominantur, apta consultatio praecedat. § 3. In electionibus sedulo serventur cann. 947 - 960 necnon can. 445.
 
Can. 516 - § 1. Sint pro administratione bonorum temporalium in ordinibus et congregationibus oeconomi: oeconomus generalis, qui bona totius ordinis vel congregationis administret, oeconomus provincialis, qui provinciae, oeconomus localis, qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub moderamine Superioris. § 2. Oeconomi generalis et oeconomi provincialis officium implere Superior maior ipse non potest; officium vero oeconomi localis, etsi melius ab officio Superioris distinguitur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit. § 3. Si de modo oeconomos designandi statuta silent, ii a Superiore maiore de consensu sui consilii nominentur.

De admissione in ordines et congregationes et de novitiatu

Can. 517 - § 1. Aetas ad validam admissionem in novitiatum ordinis vel congregationis requisita est decimus septimus annus expletus; circa cetera requisita ad admissionem in novitiatum serventur cann. 448, 450, 452 et 454. § 2. Ad novitiatum instituti religiosi alterius Ecclesiae sui iuris nemo licite admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur, qui destinatus est provinciae vel domui, de qua in can. 432, propriae Ecclesiae.
 
Can. 518 - Antequam candidatus ad novitiatum admittitur, sit congruenter praeparatus sub speciali cura probati sodalis per tempus et secundum modum a statutis determinatum.
 
Can. 519 - Ius admittendi candidatos ad novitiatum pertinet ad Superiores maiores ad normam statutorum servato can. 453, §§ 2 et 3.
 
Can. 520 - Novitiatus incipit modo a statutis praescripto.
 
Can. 521 - Sedis novitiatus erectio, translatio et suppressio fit per decretum Superioris generalis de consensu eius consilii.

Can. 522 - § 1. Novitiatus ut validus sit, peragi debet in domo, in qua est sedes novitiatus; in casibus specialibus et ad modum exceptionis ex concessione Superioris generalis de consensu eius consilii novitiatus peragi potest in alia eiusdem ordinis vel congregationis domo sub moderamine alicuius probati sodalis, qui vices magistri novitiorum gerit. § 2. Superior maior permittere potest, ut novitiorum coetus per certum temporis spatium in alia proprii ordinis vel congregationis domo a se designata commoretur.
 
Can. 523 - § 1. Ad validitatem novitiatus requiritur, ut annum integrum et continuum complectatur; absentia vero tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior validitatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet, etsi exercitationibus apostolicis ad novitiorum institutionem perficiendam deditum erat. § 2. Si longius tempus novitiatus in statutis praescribitur, illud non requiritur, ut valeat professio.
 
Can. 524 - § 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam statutorum sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et status religiosi observantia praestans, decem saltem annos professus et, si de ordine vel congregatione clericali agitur, in ordine presbyteratus constitutus. § 2. Magistro, si opus est, cooperatores dentur, qui in omnibus ei subsint circa moderamen novitiatus et institutionem novitiorum. § 3. Solius magistri est consulere novitiorum institutioni et ad ipsum solum novitiatus moderamen spectat ita, ut nemini liceat his se quovis praetextu immiscere exceptis illis Superioribus, quibus id a statutis permittitur, ac visitatoribus; ad disciplinam religiosam vero totius domus quod attinet, magister, quemadmodum et novitii, Superiori subditus est. § 4. Novitius potestati magistri ac Superiorum subest eisque oboedire tenetur.
 
Can. 525 - § 1. Ea, quae praescribuntur in cann. 459 - 461, valent etiam de ordinibus et congregationibus. § 2. Antequam professionem temporariam emittit, novitius debet ad totum tempus, quo eadem professione ligatus est, bonorum suorum, quae actu habet et quae ipsi forte postea supervenient, administrationem cedere, cui mavult, et de eorundem usu et usufructu libere disponere.

De professione in ordinibus et congregationibus

Can. 526 - § 1. Professio temporaria cum tribus votis oboedientiae, castitatis et paupertatis emittatur ad tempus in statutis determinatum. § 2. Haec professio ad normam statutorum pluries renovari potest ita tamen, ut complexive numquam ad tempus, quod triennio brevius vel sexennio longius est, extendatur.
 
Can. 527 - Ad validitatem professionis temporariae requiritur, ut: novitiatus valide peractus sit; novitius admittatur ad professionem a Superiore competenti secundum statuta de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium; professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta; cetera ad validitatem professionis in statutis requisita impleantur.
 
Can. 528 - Sodalis a votis temporariis eadem obligatione ac sodalis a votis perpetuis tenetur observandi statuta; voce activa et passiva caret, nisi aliter in statutis expresse cavetur.
 
Can. 529 - § 1. Professio temporaria actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos. § 2. Haec professio non aufert sodali proprietatem bonorum suorum neque capacitatem alia bona acquirendi; sodali tamen non licet per actum inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare. § 3. Quidquid autem sodalis a votis temporariis industria sua aut intuitu ordinis vel congregationis acquirit, ipsi ordini vel congregationi acquirit; nisi contrarium legitime probatur, sodalis praesumitur acquirere intuitu ordinis vel congregationis. § 4. Cessionem vel dispositionem, de quibus in can. 525, § 2, sodalis a votis temporariis mutare potest non quidem proprio arbitrio, sed de Superioris maioris consensu, dummodo mutatio saltem de notabili bonorum parte ne fiat in favorem ordinis vel congregationis; per discessum autem ab ordine vel congregatione eiusmodi cessio ac dispositio habere vim desinit. § 5. Si sodalis a votis temporariis debita et obligationes contraxit, ipse respondere debet, nisi de Superioris licentia negotium ordinis vel congregationis gessit. § 6. Emissa professione temporaria ipso iure vacant quaelibet professi officia.
 
Can. 530 - In congregationibus sodalis saltem ante professionem perpetuam testamentum, quod etiam in iure civili validum sit, libere condat.
 
Can. 531 - Per professionem perpetuam sodalis statum religiosum definitive assumit, propriam eparchiam amittit ac ordini vel congregationi pleno iure aggregatur.
 
Can. 532 - Ad validitatem professionis perpetuae praeter requisita, de quibus in can. 464, requiritur, ut praecesserit professio temporaria ad normam can. 526.
 
Can. 533 - In ordinibus professio perpetua professioni perpetuae monasticae aequiparatur, proinde valent de ea cann. 466 - 468.
 
Can. 534 - In congregationibus: effectus canonici professionis perpetuae iidem manent ac in can. 529 de professione temporaria determinantur, nisi aliter iure communi cavetur; Superior maior de consensu sui consilii potest sodali a votis perpetuis id petenti licentiam bona sua cedendi salvis normis prudentiae concedere; Synaxis generalis est in statuta introducere, si opportunum videtur, renuntiationem obligatoriam patrimonii a sodali acquisiti vel aequirendi, quae tamen ante professionem perpetuam fieri non potest.
 
Can. 535 - § 1. In emittenda quavis professione serventur praescripta statutorum. § 2. Documentum emissae professionis ab ipso sodali et ab eo, qui professionem, etiam ex delegatione, recepit, subscriptum asservetur in archivo ordinis vel congregationis; si de professione perpetua agitur, Superior maior debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem sodalis baptismus adnotatus est.

De institutione sodalium et de disciplina religiosa in ordinibus et congregationibus

Can. 536 - § 1. Modus institutionis sodalium servato can. 471, § 1 determinatur in statutis. § 2. Institutio sodalium, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in sede studiorum ordinis vel congregationis a Synaxi generali vel a Superioribus maioribus ad normam statutorum approbata; si vero sedes studiorum propria ad normam can. 340, § 1 haberi non potest, sodales institui debent sub ductu probati moderatoris in alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.

Can. 537 - § 1. Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt litteras dimissorias ad sacram ordinationem sodalibus a votis perpetuis. § 2. Episcopus, ad quem Superior litteras dimissorias mittere debet, est Episcopus eparchialis loci, ubi ordinandus domicilium habet; ad alium Episcopum vero, si Episcopus eparchialis licentiam dedit aut est alterius Ecclesiae sui iuris ac ordinandus aut est absens aut denique, si sedes eparchialis vacat et eam regit, qui Episcopus ordinatus non est; de quibus necesse est Episcopo ordinanti in singulis casibus constet authentico curiae eparchialis documento.
 
Can. 538 - § 1. In singulis domibus ordinum et congregationum laudes divinae celebrentur ad normam statutorum et legitimarum consuetudinum. § 2. Curent Superiores, ut omnes sodales ad normam statutorum ea, quae in can. 473, § 2 praescribuntur, impleant. § 3. Sodales ordinum et congregationum sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant et servetur can. 474, § 2.
 
Can. 539 - § 1. Superiores curent ut sodalibus idonei confessarii, praesto sint. § 2. Confessarii in ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis a Superiore maiore ad normam statutorum designentur; in ceteris casibus vero ab Hierarcha loci audito Superiore, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet.
 
Can. 540 - Ad habitum sodalium quod spectat, standum est praescriptis statutorum et extra proprias domus etiam normis Episcopi eparchialis.
 
Can. 541 - Normae circa clausuram in statutis singulorum ordinum et congregationum secundum propriam indolem determinentur firmo iure Superiorum, etiam localium, per modum actus et iusta de causa aliud permittendi.
 
Can. 542 - Curent Superiores, ut sodales a se designati praesertim in eparchia, in qua degunt, si ab Hierarcha loci vel parocho eorum auxilium requiritur ad consulendum necessitatibus christifidelium, illud intra et extra proprias ecclesias salvis instituti indole et disciplina religiosa libenter praestent.
 
Can. 543 - Sodalis ordinis vel congregationis, qui parochus est, manet votis ligatus atque ceteris suae professionis obligationibus necnon statutis adhuc tenetur, quatenus horum observantia cum sui officii obligationibus consistere potest; ad disciplinam religiosam quod attinet, subest Superiori, in eis vero, quae ad officium parochi spectant, eadem iura et obligationes habet ac ceteri parochi eodemque modo Episcopo eparchiali subest.

De transitu ad alium ordinem vel congregationem aut ad monasterium sui iuris

Can. 544 - § 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sodalis ad aliud institutum religiosum valide transire potest de consensu scripto dato Patriarchae et de consensu proprii Superioris generalis et Superioris generalis ordinis vel congregationis, ad quem transire vult, aut, si de transitu ad monasterium agitur, Superioris monasterii sui iuris; ad hunc consensum praestandum Superiores indigent praevio consensu sui consilii vel, si de monasterio agitur, Synaxis. § 2. Sodalis valide transire potest a congregatione iuris eparchialis ad aliud institutum religiosum iuris eparchialis de consensu scripto dato Episcopi eparchialis loci, ubi est domus princeps instituti religiosi, ad quod fit transitus, consulto Superiore generali congregationis, a qua fit transitus, et consentiente Superiore generali congregationis aut Superiore monasterii sui iuris, ad quod fit transitus; ad hunc consensum praestandum Superiores indigent praevio consensu sui consilii vel, si de monasterio agitur, Synaxis. § 3. Ceteris in casibus sodalis non potest ad aliud institutum religiosum valide transire nisi de consensu Sedis Apostolicae. § 4. Ad validitatem transitus ad institutum religiosum alterius Ecclesiae sui iuris requiritur consensus Sedis Apostolicae.
 
Can. 545 - § 1. Transiens novitiatum ex toto peragere debet, nisi Superior generalis vel Superior monasterii sui iuris, uterque de consensu sui consilii, tempus novitiatus ob specialia adiuncta reducit, sed non infra sex menses; novitiatu durante manentibus votis iura et obligationes particulares, quae sodalis in priore ordine vel congregatione habuit, suspensa sunt et ipse Superioribus et magistro novitiorum novi instituti religiosi subest etiam vi voti oboedientiae. § 2. Post peractum novitiatum transiens, qui iam professus a votis perpetuis est, publice professionem perpetuam emittat secundum praescripta statutorum novi instituti religiosi, qua professione novo instituto plene aggregatur et, si clericus est, ei etiam ut clericus ascribitur; qui vero adhuc professus a votis temporariis est, eodem modo professionem temporariam emittat saltem per triennium duraturam, nisi totum triennium novitiatus in monasterio sui iuris, ad quod transit, peregit. § 3. Si in novo instituto religioso sodalis professionem non emittit, ad pristinum redire debet, nisi interim tempus professionis elapsum est. § 4. Circa bona et dotem servetur can. 488, § 4.

De exclaustratione et de discessu ab ordine vel congregatione

Can. 546 - § 1. Professus a votis temporariis elapso professionis tempore libere potest institutum religiosum derelinquere. § 2. Qui perdurantibus votis temporariis gravi de causa petit, ut ordinem vel congregationem derelinquat, a Superiore generali de consensu eius consilii consequi potest indultum definitive ab ordine vel congregatione discedendi et ad vitam saecularem redeundi cum effectibus, de quibus in can. 493; in congregationibus iuris eparchialis indultum ut valeat confirmari debet ab Episcopo eparchiali loci, ubi est domus princeps eiusdem congregationis.
 
Can. 547 - § 1. Superior maior iusta de causa consulto suo consilio sodalem a votis temporariis a renovandis eisdem votis vel ab emittenda professione perpetua excludere potest. § 2. Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem temporariam contracta, quae de iudicio peritorum sodalem a votis temporariis reddit ineptum ad vitam in instituto religioso ducendam, causam constituit eum non admittendi ad professionem temporariam renovandam vel ad professionem perpetuam emittendam, nisi ob neglegentiam instituti vel ob laborem in instituto peractum infirmitas contracta est. § 3. Si vero sodalis perdurantibus votis temporariis amens evasit, etsi novam professionem emittere non potest, ab instituto tamen dimitti non potest.

Can. 548 - § 1. Indultum exclaustrationis concedi potest ab auctoritate, cui ordo vel congregatio subiectus est, audito Superiore generali una cum suo consilio; impositio vero exclaustrationis ab eadem auctoritate fit petente Superiore generali de consensu sui consilii. § 2. De cetero circa exclaustrationem serventur cann. 489 - 491.
 
Can. 549 - § 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi ab ordine vel congregatione et ad vitam saecularem redeundi ne petat nisi gravissimis de causis; petitionem suam deferat Superiori generali, qui eam una cum voto suo suique consilii ad auctoritatem competentem mittat. § 2. Huiusmodi indultum in ordinibus Sedi Apostolicae reservatur; in congregationibus vero praeter Sedem Apostolicam id concedere potest etiam: Patriarcha omnibus sodalibus, qui domicilium intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, habent, consulto, si de congregationibus iuris eparchialis agitur, Episcopo eparchiali; Episcopus eparchialis eparchiae, in qua sodalis domicilium habet, si agitur de congregatione iuris eparchialis. § 3. Indultum discedendi ab ordine vel congregatione eosdem effectus canonicos habet ac in can. 493 statuuntur; de sodali vero, qui in ordine sacro constitutus est, valet praeterea can. 494.
 
Can. 550 - Sodalis, qui ex domo proprii ordinis vel congregationis illegitime abest cum animo se subducendi a potestate Superiorum, sollicite ab eisdem Superioribus quaeratur; si vero intra tempus a statutis praescriptum non redit, ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.

De dimissione ab ordine vel congregatione

Can. 551 - Quae de dimissione vel de eiectione in cann. 497 et 498 praescribuntur, valent etiam de sodalibus ordinum vel congregationum; auctoritas competens vero est Superior maior consulto suo consilio aut, si de eiectione agitur, de consensu eiusdem consilii; si periculum est in mora nec tempus suppetit adeundi Superiorem maiorem, etiam Superior localis de consensu sui consilii et statim certiore facto Superiore maiore sodalem eicere potest.
 
Can. 552 - § 1. Sodalis a votis temporariis dimitti potest a Superiore generali de consensu sui consilii, nisi in statutis dimissio reservatur Episcopo eparchiali vel alii auctoritati, cui ordo vel congregatio subiectus est. § 2. Ad dimissionem decernendam praeter alias condiciones a statutis forte praescriptas serventur: causae dimissionis debent esse graves et ex parte sodalis etiam externae et culpabiles; defectus spiritus religiosi, qui aliis scandalo esse potest, est sufficiens dimissionis causa, si repetita monitio una cum salutari paenitentia in cassum cessit; auctoritati dimittenti causae dimissionis certo innotescere debent, etsi necesse non est, ut eaedem formaliter comprobentur; sed sodali semper manifestari debent data ei plena opportunitate se defendendi, eiusque responsiones auctoritati dimittenti fideliter subiciantur. § 3. Recursus contra decretum dimissionis effectum suspensivum habet.
 
Can. 553 - Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis competens est Superior generalis; de cetero observandi sunt cann. 500 - 503.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License