Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XV DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO
    • CAPUT I DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI IN GENERE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XV DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO

CAPUT I DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI IN GENERE

Can. 595 - § 1. Ecclesiae, cui Christus Dominus depositum fidei concredidit, ut Spiritu Sancto assistente veritatem revelatam sancte custodiret, penitus perscrutaretur, fideliter annuntiaret atque exponeret, ius nativum a qualibet humana potestate independens et obligatio est omnibus hominibus Evangelium praedicandi. § 2. Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia, etiam ad ordinem socialem spectantia, annuntiare necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus dignitas personae humanae eiusque iura fundamentalia aut salus animarum id exigunt.
 
Can. 596 - In nomine Ecclesiae docendi munus solis Episcopis competit; in eodem tamen munere partem habent ad normam iuris sive ii, qui Episcoporum per ordinem sacrum effecti sunt cooperatores, sive ii, qui in ordine sacro non constituti mandatum docendi receperunt.
 
Can. 597 - § 1. Infallibitate in magisterio vi muneris sui gaudet Romanus Pontifex, si ut supremus omnium christifidelium Pastor et Doctor, cuius est fratres suos in fide confirmare, doctrinam de fide vel de moribus tenendam definitivo actu proclamat. § 2. Infallibilitate in magisterio pollet quoque Collegium Episcoporum, si magisterium exercent Episcopi in Concilio Oecumenico coadunati, qui ut fidei et morum doctores et iudices pro universa Ecclesia doctrinam de fide vel de moribus ut definitive tenendam declarant, aut si per orbem dispersi communionis nexum inter se et cum sancti Petri successore servantes una cum eodem Romano Pontifice authentice res fidei vel morum docentes in unam sententiam tamquam definitive tenendam conveniunt. § 3. Infallibiliter definita nulla intellegitur doctrina, nisi id manifesto constat.
 
Can. 598 - Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiae commisso, continentur et simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles; quascumque devitare doctrinas eisdem contrarias.
 
Can. 599 - Non quidem fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium praestandum est doctrinae de fide et de moribus, quam sive Romanus Pontifex sive Collegium Episcoporum enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu eandem proclamare non intendunt; christifideles ergo curent, ut devitent, quae cum eadem non congruunt.
 
Can. 600 - Episcopi, qui sunt in communione cum Collegii capite et membris, sive singuli sive in Synodis aut in Conciliis particularibus congregati, etsi infallibilitate in docendo non pollent, christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores et magistri; cui magisterio authentico suorum Episcoporum christifideles religioso animi obsequio adhaerere tenentur.
 
Can. 601 - Singulis Ecclesiis onus incumbit imprimis a Patriarchis et Episcopis exercendum modo unicuique generationi et culturae accommodato ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae respondendi necnon christianae solutioni problematum urgentiorum sub luce Evangelii signa temporum perscrutando consulendi ita, ut clarescat ubique magis lux Christi illuminans omnes homines.
 
Can. 602 - In cura pastorali non tantum principia scientiarum sacrarum, sed etiam inventa aliarum scientiarum agnoscantur et ita adhibeantur, ut christifideles ad magis consciam et reflexam vitam fidei ducantur.
 
Can. 603 - Litterarum artiumque cultus pro earum vi ad sensum fidei singulari efficacia exprimendum et communicandum agnitis iusta libertate et diversitate culturali provehatur.
 
Can. 604 - Ecclesiae Pastorum imprimis est sedulo curare, ut inter varietates enuntiationum doctrinae in variis Ecclesiis idem sensus fidei servetur atque promoveatur ita, ut integritas et unitas fidei damnum non patiatur, immo catholicitas Ecclesiae per legitimam diversitatem in meliorem lucem ponatur.
 
Can. 605 - Ad Episcopos praesertim in Synodis vel Consiliis coadunatos, singulariter vero ad Sedem Apostolicam pertinet integritatem et unitatem fidei bonosque mores auctoritative promovere, custodire et religiose defendere, etiam reprobando, quatenus opus est, sententias, quae eisdem contrariae sunt, vel monendo de eis, quae eadem in discrimen ponere possunt.
 
Can. 606 - § 1. Theologorum est pro sua mysterii salutis profundiore intellegentia et scientiarum sacrarum affiniumque necnon novarum quaestionum peritia fideliter magisterio Ecclesiae authentico obsequentes simulque ea, qua par est, libertate utentes fidem Ecclesiae illustrare et defendere progressuique doctrinali consulere. § 2. In veritatibus theologicis investigandis et exprimendis eorum est communitatis fidei aedificandae sollicitos esse atque cum Episcopis in eorum munere docendi sollerter cooperari. § 3. Qui in theologicas disciplinas praesertim in seminariis, studiorum universitatibus et facultatibus incumbunt, cum hominibus, qui in aliis scientiis excellunt, collatis consiliis atque viribus cooperari studeant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License