Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XV DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO
    • CAPUT II DE VERBI DEI MINISTERIO
      • Art. II DE INSTITUTIONE CATECHETICA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE INSTITUTIONE CATECHETICA

Can. 617 - Singularum Ecclesiarum sui iuris praesertim vero earum Episcoporum est gravis obligatio catecheseos tradendae, qua fides ad maturitatem adducatur et formetur Christi discipulus per cognitionem profundiorem et magis ordinatam doctrinae Christi et per adhaesionem in dies artiorem ipsius Personae.

Can. 618 - Parentes primi obligatione tenentur verbo et exemplo filios in fide et vitae christianae praxi efformandi; pari obligatione tenentur ii, qui parentum locum tenent, atque patrini.
 
Can. 619 - Praeter familiam christianam ipsa paroecia atque quaevis communitas ecclesialis curare debent membrorum suorum institutionem catecheticam atque eorum integrationem in ipsam communitatem illas praebendo condiciones, in quibus ea, quae didicerunt, quam plenissime vivere possunt.
 
Can. 620 - Consociationes et motus et circuli christifidelium, sive ad fines pietatis et apostolatum sive ad opera caritatis et adiumenti intendunt, formationem religiosam membrorum suorum curent sub ductu Hierarchae loci.
 
Can. 621 - § 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum competit intra fines territorii propriae Ecclesiae normas de institutione catechetica in directorium catecheticum apte componendas ferre servatis eis, quae a suprema Ecclesias auctoritate praescripta sunt. § 2. In directorio catechetico ratio habeatur indolis specialis Ecclesiarum orientalium ita, ut momentum biblicum et liturgicum necnon traditiones propriae Ecclesiae sui iuris in patrologia, hagiographia et ipsa iconographia in catechesi tradenda eluceant. § 3. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est curare, ut catechismi ad varios coetus christifidelium accommodati simul cum subsidiis ac instrumentis provideantur necnon varia incepta catechetica provehantur atque inter se componantur.
 
Can. 622 - § 1. In quavis Ecclesia sui iuris assit commissio de re catechetica, quae etiam cum aliis Ecclesiis sui iuris pro eodem territorio vel regione socio-culturali constitui potest. § 2. Commissioni de re catechetica praesto sit etiam centrum catecheticum, cuius est subsidio esse eisdem Ecclesiis ad incepta catechetica coordinate et efficacius persolvenda atque inservire catechistarum formationi etiam permanenti.
 
Can. 623 - § 1. Episcopi eparchialis est institutionem catecheticam in sua eparchia summa cum sollicitudine provehere, dirigere atque moderari. § 2. Ad quem finem assit curiae eparchiali centrum catecheticum eparchiale.
 
Can. 624 - § 1. Parochus summam operam dare debet attentis normis ab auctoritate competenti statutis ad catechesim tradendam omnibus suae curae pastorali commissis, cuiuscumque sunt aetatis vel condicionis. § 2. Parochis adiutricem operam praestare tenentur presbyteri et diaconi paroeciae addicti; sodales autem institutorum religiosorum ad normam cann. 479 et 542. § 3. Alii christifideles rite formati libenter suam adiutricem operam catechesi tradendae conferant.
 
Can. 625 - Rationem oecumenicam habeat oportet catechesis rectam imaginem aliarum Ecclesiarum atque Communitatum ecclesialium praebendo; curandum tamen omnino est, ut in tuto ponatur recta ratio catecheseos catholicae.

Can: 626  - Meminerint omnes, qui catechesi tradendae inserviunt, se Ecclesiae partes gerere et ad verbum Dei revelatum, non proprium communicandum missos esse; proinde doctrinam Ecclesiae integram modo catechizandis quidem accommodato eorumque culturae exigentiis respondenti proponant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License