Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XV DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO
    • CAPUT III DE EDUCATIONE CATHOLICA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III DE EDUCATIONE CATHOLICA

Can. 627 - § 1. Cura filios educandi imprimis spectat ad parentes vel ad eorum locum tenentes; quare eorundem est in familiae christianae ambitu fide illuminato atque amore mutuo animato filios educare praesertim ad pietatem erga Deum et dilectionem proximi. § 2. Si propriae vires transcenduntur, ut consulatur integrae filiorum educationi, parentum quoque est aliis partem muneris educationis concredere necnon eligere instrumenta educationis necessaria vel utilia. § 3. Parentes in instrumentis educationis eligendis iustam libertatem habeant oportet firmo can. 633; quare operam dent christifideles, ut hoc ius a societate civili agnoscatur et secundum exigentias institiae congruis etiam subsidiis foveatur.
 
Can. 628 - § 1. Ecclesiae, cum novas creaturas per baptismum generaverit, est simul cum parentibus earundem educationem catholicam curare. § 2. Omnes, quibus cura animarum commissa est, debent auxilio esse parentibus ad filios educandos, eosdem proprii iuris et obligationis conscios reddere et educationi religiosae praesertim iuventutis providere.
 
Can. 629 - Curent omnes educatores, ut attendatur integrae personae humanae formationi ita, ut dotibus physicis, intellectualibus et moralibus harmonice excultis iuvenes virtutibus christianis instructi conformentur ad Deum perfectius cognoscendum et diligendum, ad valores humanos et morales recta conscientia aestimandos et vera libertate amplectendos et simul exculto sensu iustitiae et responsabilitatis socialie ad fraternum cum aliis consortium prosequendum.
 
Can. 630 - § 1. Magno animo operam dent christifideles, ut congrua educationis et instructionis beneficia ad omnes homine ubique terrarum citius extendi possint speciali cura habita illorum, qui sunt tenuioris fortunae. § 2. Faveant omnes christifideles inceptis Ecclesiae ad educationem provehendam aptis, praecipue ad scholas erigendas, dirigendas et sustinendas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License