Art. I DE SCHOLIS,
PRAESERTIM CATHOLICIS
Can.
631 - § 1. Inter varia instrumenta educationis speciali cura
fovenda est schola catholica, in quam convergat oportet sollicitudo parentum,
magistrorum necnon communitatis ecclesialis. § 2. Ecclesiae ius est scholas cuiusvis generis et gradus erigendi ac
moderandi.
Can. 632 - Schola in iure non reputatur
catholica, nisi ut talis erecta est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate
superiore ecclesiastica aut ab eisdem ut talis agnita. Can.
633 - § 1. Episcopo eparchiali competit de scholis quibuslibet
iudicare et decernere, utrum exigentiis educationis christianae respondeant
necne; item eidem competit gravi de causa frequentiam alicuius scholae
christifidelibus prohibere. § 2. Parentes filios in scholas catholicas ceteris paribus mittendos
curent.
Can. 634 - § 1. Scholae catholicae est
obligatio propria communitatis scholaris ambitum spiritu evangelico libertatis
et caritatis animatum creare, adulescentes adiuvare, ut in propria persona evolvenda
una simul crescant secundum novam creaturam, quae per baptismum effecti sunt,
atque universam culturam humanam ad nuntium salutis ordinare ita, ut cognitio,
quam alumni de mundo, vita et homine gradatim acquirunt, fide illuminetur. §
2. Haec adiunctis propriis accommodare moderante auctoritate competenti
ecclesiastica est ipsius scholae catholicae, si maiore ex parte ab alumnis
acatholicis frequentatur. § 3.
Scholae catholicae est non minus quam aliarum scholarum fines culturales et
humanam socialemque iuvenum formationem prosequi.
Can. 635 - Episcopi eparchialis praecipue
est curare, ut habeantur scholae catholicae, praesertim ubi aliae scholae
desunt vel adaequatae non sunt, etiam scholae professionales et technicae,
quatenus pro loci et temporis adiunctis speciali ratione requiruntur. Can.
636 - § 1. Institutio catechetica in scholis quibuslibet Episcopi
eparchialis auctoritati et vigilantiae subiecta est. § 2. Episcopi eparchialis
quoque est nominare aut approbare magistros religionis catholicae eosque, si
ratio fidei vel morum id requirit, amovere vel exigere, ut amoveantur. Can.
637 - In scholis, in quibus institutio catholica deest vel ad
iudicium Episcopi eparchialis non sufficit, supplenda est vera formatio
catholica omnium alumnorum catholicorum.
Can. 638 - § 1. Episcopo eparchiali competit
ius canonice visitandi omnes scholas catholicas in eius eparchia exsistentes
exceptis scholis, quae exclusive patent propriis alumnis instituti vitae
consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, et salva omni in casu
institutorum vitae consecratae autonomia circa proprias scholas moderandas. §
2. Ubi sunt plures Episcopi eparchiales, ius canonice visitandi competit illi,
qui scholam fundavit vel approbavit, nisi aliter in statutis fundationis aut
conventione speciali inter eosdem inita cavetur.
Can. 639 - Magistri, cum maxime sint
auctores, ut schola catholica sua proposita et incepta ad rem deducere possit,
debent esse doctrina praestantes atque vitae testimonio exemplares et sociam
imprimis cum parentibus, sed et cum aliis scholis praestent operam.
|