CAPUT IV DE SACRAMENTO PAENITENTIAE
Can. 718 - In sacramento paenitentiae
christifideles, qui, peccatis post baptismum commissis, ad Deum a Spiritu
Sancto ducti corde convertuntur et dolore de peccatis moti propositum novae
vitae ineunt, per ministerium sacerdotis, facta ipsi confessione et dignae
satisfactionis acceptatione, veniam a Deo obtinent simulque cum Ecclesia, quam
peccando vulneraverunt, reconciliantur; quo modo hoc sacramentum quam maxime ad
vitam christianam fovendam confert et ad Divinam Eucharistiam suscipiendam
disponit.
Can. 719 - Qui gravis peccati sibi conscius
est, quam primum fieri potest, sacramentum paenitentiae suscipiat; omnibus vero
christifidelibus enixe commendatur, ut frequenter et praesertim temporibus
ieiunii et paenitentiae in propria Ecelesia sui iuris servandis hoc sacramentum
suscipiant.
Can. 720 - § 1. Individualis et integra
confessio atque absolutio solum constituunt modum ordinarium, quo christifidelis
peccati gravis sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; sola
impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in
casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest. § 2. Absolutio pluribus
simul paenitentibus sine praevia individuali confessione generali modo
impertiri non potest, nisi: 1° imminet periculum mortis et tempus non suppetit
sacerdoti vel sacerdotibus ad ministrandum sarramentum paenitentiae singulis
paenitentibus; 2° est gravis necessitas, videlicet si attento paenitentium
numero sacerdotum copia praesto non est ad ministrandum singulis paenitentibus
sacramentum paenitentiae intra congruum tempus ita, ut sine propria culpa
gratia sacramentali aut susceptione Divinae Eucharistiae diu carere cogantur;
necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse non
possunt ratione solius magni concursus paenitentium, qualis haberi potest in
magna aliqua sollemnitate aut peregrinatione. § 3. Decernere num detur talis
gravis necessitas, competit Episcopo eparchiali, qui collatis consiliis cum
Patriarchis et Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem
territorio potestatem suam exercentibus casus talis necessitatis etiam
generalibus praescriptis determinare potest. Can.
721 - § 1. Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul
pluribus data frui possit, requiritur non solum, ut sit rite dispositus, sed
etiam ut simul sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata
gravia, quae in praesens ita confiteri non potest. § 2. Christifideles, quatenus fieri potest, de his
requisitis edoceantur et praeterea, etiam in casu periculi mortis, exhortentur
ut actum, contritionis unusquisque eliciat.
Can. 722 - § 1. Sacramentum paenitentiae a
solo sacerdote ministratur. § 2. Episcopi omnes ubique terrarum sacramentum
paenitentiae ipso iure ministrare possunt, nisi, ad liceitatem quod spectat,
Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit. § 3. Presbyteri
vero ut valide agant, debent praeterea esse praediti facultate sacramentum
paenitentiae ministrandi, quae facultas confertur sive ipso iure sive speciali
collatione ab auctoritate competenti facta. § 4. Presbyteri, qui facultate
sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt vi officii vel vi
collationis Hierarchae loci eparchiae, cui ascripti sunt aut in qua domicilium
habent, sacramentum paenitentiae valide ministrare possunt ubique terrarum
quibuslibet christifidelibus, nisi quis Hierarcha loci in casu speciali
expresse renuit; eadem facultate licite utuntur servatis normis ab Episcopo
eparchiali latis necnon de licentia saltem praesumpta rectoris ecclesiae vel,
si de domo instituti vitae consecratae agitur, Superioris.
Can. 723 - § 1. Vi officii pro sua quisque
dicione facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est praeter
Hierarcham loci etiam parochus aliusque, qui loco parochi est. § 2. Vi officii
facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est etiam omnis
Snperior instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar
religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis, si sacerdos est, erga sodales
proprii instituti necnon erga illos, qui diu noctuque in eius domo degunt.
Can. 724 - § 1. Soli Hierarchae loci
competit facultatem sacramentum paenitentiae quibuslibet christifidelibus
ministrandi speciali collatione conferre presbyteris quibuscumque. § 2.
Superior instituti vitae consecratae, dummodo potestate regiminis exsecutiva
praeditus sit, facultatem, de qua in can. 723, § 2, conferre potest ad normam
typici vel statutorum cuilibet presbytero. Can.
725 - Omnis sacerdos quoslibet paenitentes in periculo mortis
versantes valide et licite absolvere potest a quibusvis peccatis, etsi praesens
est alius sacerdos facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus. Can.
726 - § 1. Facultas sacramentum paenitentiae ministrandi ne revocetur
nisi gravi de causa. § 2. Revocata facultate sacramentum paenitentiae
ministrandi collata ab Hierarcha, de quo in can. 722, § 4, presbyter eandem
amittit ubique terrarum; revocata autem ab alia auctoritate competenti eandem
amittit in dicione revocantis tantum. § 3. Praeterquam revocatione facultas
sacramentum paenitentiae ministrandi, de qua in can. 722, § 4, cessat amissione
officii, ascriptionis eparchiae vel domicilii.
Can. 727 - In nonnullis casibus ad salutem
animarum providendam opportunum esse potest facultatem a peccatis absolvendi
limitare atque determinatae auctoritati reservare; hoc tamen fieri non potest
nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii
Hierarcharum vel Sedis Apostolicae. Can. 728
- § 1. Sedi Apostolicae reservatur absolvere a sequentibus peccatis: 1°
directae violationis sigilli sacramentalis; 2° absolutionis complicis in
peccato contra castitatem. § 2. Episcopo eparchiali vero reservatur absolvere a
peccato procurationis abortus effectu secuto.
Can. 729 - Quaevis reservatio absolutionis a
peccato omni vi caret: 1° si confessionem peragit aegrotus, qui domo egredi non
potest, vel sponsus matrimonii celebrandi causa; 2° si de prudenti iudicio
confessarii absolvendi facultas ab auctoritate competenti peti non potest sine
gravi paenitentis incommodo vel sine periculo violationis sigilli
sacramentalis; 3° extra fines territorii, in quo auctoritas reservans
potestatem exercet. Can. 730 - Absolutio
complicis in peccato contra castitatem invalida est praeterquam in periculo
mortis.
Can. 731 - Qui confitetur se falso
confessarium innocentem apud auctoritatem ecclesiasticam denuntiavisse de
delicto sollicitationis ad peccatum contra castitatem, ne absolvatur, nisi
antea falsam denuntiationem formaliter retractavit et paratus est damna, si
quae habentur, reparare. Can. 732 - § 1. Pro
qualitate, gravitate et numero peccatorum, habita ratione paenitentis
condicionis necnon eiusdem ad conversionem dispositionis, confessarius
convenientem morbo afferat medicinam opportuna opera paenitentiae imponens. §
2. Meminerit sacerdos se divinae iustitiae et misericordiae ministrum a Deo
constitutum esse; tamquam pater spiritualis etiam opportuna consilia praebeat,
ut quis progredi possit in sua vocatione ad sanctitatem. Can.
733 - § 1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare caveat
diligenter confessarius, ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de
causa prodat aliquatenus paenitentem. § 2. Obligatione secretum servandi
tenentur quoque interpres, si datur, necnon omnes alii, ad quos ex confessione
notitia peccatorum quoquo modo pervenit.
Can. 734 - § 1. Omnino confessario
prohibetur scientiae ex confessione acquisitae usus cum paenitentis gravamine,
etiam quovis revelationis periculo excluso. § 2. Qui in auctoritate est
constitutus, notitia, quam de peccatis in confessione quovis tempore excepta
habet, ad externum regimen nullo modo uti debet. § 3. Moderatores instituti
educationis sacramentum paenitentiae suis alumnis ordinarie ne ministrent.
Can. 735 - § 1. Omnis, cui cura animarum vi
muneris est demandata, gravi tenetur obligatione providendi, ut sacramentum
paenitentiae ministretur christifidelibus sibi commissis, qui opportune id
petunt, eisdemque occasio praebeatur accedendi ad confessionem individualem
diebus ac horis in eorum commodum statutis. § 2. Urgente neressitate omnis
sacerdos, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est, in
periculo mortis vero etiam quilibet alius sacerdos, hoc sacramentum ministrare
debet.
Can. 736 - § 1. Locus proprius sacramentum
paenitentiae celebrandi est ecclesia salvo iure particulari. § 2. Ob
infirmitatem vel alia iusta de causa hoc sacramentum celebrari potest etiam
extra locum proprium.
|