Art. I DE SACRAE ORDINATIONIS MINISTRO
Can. 744 - Solus Episcopus sacram
ordinationem valide ministrat manuum impositione et oratione ab Ecclesia
praescripta.
Can. 745 - Ordinatio episcopalis reservatur
ad normam iuris Romano Pontifici, Patriarchae vel Metropolitae ita, ut nulli
Episcopo liceat quemquam ordinare Episcopum, nisi antea constat de legitimo
mandato.
Can.
746 - § 1. Episcopus ordinetur ab Episcopis tribus excepto casu
extremae necessitatis. § 2. Episcopus secundus et tertius, si adesse non
possunt Episcopi eiusdem Ecclesiae sui iuris ac primus Episcopus ordinans,
possunt esse alterius Ecclesiae sui iuris. Can.
747 - Candidatus ad diaconatum vel presbyteratum a proprio Episcopo
eparchiali ordinetur aut ab alio Episcopo cum legitimis litteris dimissoriis. Can.
748 - § 1. Episcopus eparchialis proprius, quod attinet ad sacram
ordinationem eius, qui alicui eparchiae ascribatur, est Episcopus eparchiae, in
qua candidatus habet domicilium, aut eparchiae, pro cuius servitio candidatus
se devovere velle scripto declaravit; quod attinet ad sacram ordinationem eius,
qui alicui eparchiae iam est ascriptus, est Episcopus illius eparchiae. § 2.
Candidatum sibi subditum alii Ecclesiae sui iuris ascriptum Episcopus
eparchialis ordinare non potest nisi de licentia Sedis Apostolicae; si vero de
candidato agitur, qui Ecclesiae patriarchali ascriptus est et intra fines
territorii eiusdem Ecclesiae domicilium vel quasidomicilium habet, hanc
licentiam etiam Patriarcha concedere potest.
Can. 749 - In aliena eparchia Episcopus
prohibetur sacram ordinationem celebrare sine licentia Episcopi eparchialis,
nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis, ad Patriarcham quod attinet,
aliud statuit.
Can.
750 - § 1. Litteras dimissorias firmis cann. 472, 537 et 560, § 1
dare possunt: 1° Episcopus eparchialis proprius; 2° Administrator Ecclesiae
patriarchalis atque de consensu collegii consultorum eparchialium Administrator
eparchiae. § 2. Administrator Ecclesiae patriarchalis litteras dimissorias ne
concedat eis, qui a Patriarcha reiecti sunt, nec Administrator eparchiae eis,
qui ab Episcopo eparchiali reiecti sunt.
Can. 751 - Litterae dimissoriae ne
concedantur nisi habitis antea omnibus testimoniis, quae iure exiguntur.
Can. 752 - Litterae dimissoriae mitti
possunt ab Episcopo eparchiali proprio ad quemlibet eiusdem Ecclesiae sui iuris
Episcopum, non autem ad Episcopum alterius Ecclesiae ac ordinandus, nisi de
licentia eorum, de quibus in can. 748, § 2.
Can. 753 - Litterae dimissoriae ab ipso
concedente aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari possunt,
sed semel concessae non exstinguuntur resoluto iure concedentis.
|