Art. III DE EIS, QUAE SACRAE ORDINATIONI PRAEMITTI DEBENT
Can.
769 - § 1. Auctoritas, quae candidatum ad sacram ordinationem
admittit, obtineat: 1° declarationem, de qua in can. 761, necnon testimonium
ultimae sacrae ordinationis aut, si de prima sacra ordinatione agitur, etiam
testimonium baptismi et chrismationis sancti myri; 2° si candidatus est
matrimonio iunctus, testimonium matrimonii et consensum uxoris scripto datum;
3° testimonium de peractis studiis; 4° testimoniales litteras rectoris
seminarii vel Superioris instituti vitae consecratae aut presbyteri, cui
candidatus extra seminarium commendatus est, de bonis moribus eiusdem
candidati; 5° testimoniales litteras, de quibus in can. 771, § 3; 6°
testimoniales litteras, si id expedire iudicat, aliorum Episcoporum
eparchialium vel Superiorum institutorum vitae consecratae, ubi candidatus per
aliquod tempus commoratus est, de candidati qualitatibus deque eius libertate
ab omni impedimento canonico. § 2. Haec documenta asserventur in archivo
eiusdem auctoritatis.
Can. 770 - Episcopus ordinans cum legitimis
litteris dimissoriis, quibus asseritur candidatum ad ordinem sacrum
suscipiendum idoneum esse, potest huic attestationi acquiescere, sed non
tenetur; si vero pro sua conscientia censcet candidatum non esse idoneum, eum
ne ordinet. Can. 771 - § 1. Nomina
candidatorum ad ordines sacros promovendorum publice nota fiant in ecclesia
paroeciali uniuscuiusque candidati ad normam iuris particularis. § 2. Omnes
christifideles obligatione tenentur impedimenta, si qua noverunt, Episcopo
eparchiali vel parocho ante sacram ordinationem revelandi. § 3. Parocho, qui
publicationem peragit, et etiam alii presbytero, si id expedire videtur,
Episcopus eparchialis committat, ut de candidatorum vita et moribus a personis
fide dignis diligenter exquirat et testimoniales litteras illam investigationem
et publicationem referentes ad curiam eparchialem mittat. § 4. Episcopus
eparchialis alias investigationes, etiam privatas, si opportunum ducit, facere
ne omittat.
Can. 772 - Omnis candidatus ad sacram
ordinationem promovendus recessui spirituali vacet modo iure particulari
determinato.
|