Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VII DE MATRIMONIO
      • Art. I DE CURA PASTORALI ET DE EIS, QUAE MATRIMONII CELEBRATIONI PRAEMITTI DEBENT
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. I DE CURA PASTORALI ET DE EIS, QUAE MATRIMONII CELEBRATIONI PRAEMITTI DEBENT

Can. 783 - § 1. Pastores animarum obligatione tenentur curandi, ut christifideles ad statum matrimonialem praeparentur: praedicatione et catechesi iuvenibus et adultis aptata, quibus christifideles instituantur de significatione matrimonii christiani, de obligationibus coniugum inter se necnon de iure primario et obligatione, quae parentes habent, filiorum educationem physicam, religiosam, moralem, socialem et culturalem pro viribus curandi; instructione sponsorum personali ad matrimonium, qua sponsi ad novum statum disponantur. § 2. Enixe commendatur sponsis catholicis, ut in matrimonio celebrando Divinam Eucharistiam suscipiant. § 3. Celebrato vero matrimonio pastores animarum auxilium coniugibus praebeant, ut matrimoniale foedus fideliter servantes atque tuentes ad sanctiorem in dies plenioremque in familia vitam ducendam perveniant.
 
Can. 784 - Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, collatis consiliis cum Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus, statuantur normae de examine sponsorum et de aliis mediis ad investigationes, praecipue quod ad baptismum et ad statum liberum spectat, quae ante matrimonium peragendae sunt, quibus diligenter observatis procedi potest ad matrimonii celebrationem.
 
Can. 785 - § 1. Pastores animarum obligatione tenentur pro necessitatibus locorum et temporum omnia pericula a matrimonio invalide ac illicite celebrando remediis opportunis arcendi; ideo, antequam matrimonium celebratur, constare debet nihil eius validae ac licitae celebrationi obstare. § 2. In periculo mortis, si aliae probationes haberi non possunt, sufficit, nisi contraria assunt indicia, affirmatio sponsorum, si casus fert, etiam iurata, se baptizatos esse et nullo detineri impedimento.
 
Can. 786 - Omnes christifideles obligatione tenentur impedimenta, si qua noverunt, parocho aut Hierarchae loci ante matrimonii celebrationem revelandi.
 
Can. 787 - Parochus, qui investigationes peregit, de harum exitu statim per authenticum documentum certiorem faciat parochum, cuius est matrimonium benedicere.
 
Can. 788 - Si quod dubium post accuratas investigationes adhuc superest de exsistentia impedimenti, parochus rem ad Hierarcham loci deferat.
 
Can. 789 - Etsi matrimonium de cetero valide celebrari potest, sacerdos praeter alios casus iure determinatos sine licentia Hierarchae loci ne benedicat: matrimonium vagorum; matrimonium, quod ad normam iuris civilis agnosci vel iniri non potest; matrimonium eius, qui obligationibus naturalibus tenetur erga tertiam partem filiosve ex praecedenti unione cum illa parte ortos; matrimonium filii familias minoris insciis aut invitis parentibus; matrimonium eius, qui sententia ecclesiastica vetatur transire ad novum matrimonium, nisi quasdam condiciones implet; matrimonium eius, qui publice fidem catholicam abiecit, etsi ad Ecclesiam vel Communitatem ecclesialem acatholicam non transiit; Hierarcha loci vero hoc in casu licentiam ne concedat nisi servato can. 814 congrua congruis referendo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License