Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VII DE MATRIMONIO
      • Art. II DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS IN GENERE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS IN GENERE

Can. 790 - § 1. Impedimentum dirimens personam inhabilem reddit ad matrimonium valide celebrandum. § 2. Impedimentum, etsi ex alterutra tantum parte se habet, matrimonium tamen reddit invalidum.
 
Can. 791 - Publicum censetur impedimentum, quod probari in foro externo potest; secus est occultum. Can. 792 - Iure particulari Ecclesiae sui iuris impedimenta dirimentia ne statuantur nisi gravissima de causa, collatis consiliis cum Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, quorum interest, et consulta Sede Apostolica; nulla auctoritas inferior autem nova impedimenta dirimentia statuere potest.
 
Can. 793 - Consuetudo novum impedimentum inducens aut impedimentis exsistentibus contraria reprobatur.
 
Can. 794 - § 1. Hierarcha loci christifidelibus sibi subditis ubicumque commorantibus necnon ceteris christifidelibus propriae Ecclesiae sui iuris intra fines territorii eparchiae actu degentibus vetare potest matrimonium in casu speciali, sed ad tempus tantum, gravi de causa eaque perdurante. § 2. Si de Hierarcha loci agitur, qui intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercet, Patriarcha tali vetito clausulam dirimentem addere potest; ceteris in casibus vero sola Sedes Apostolica.
 
Can. 795 - § 1. Hierarcha loci christifideles sibi subditos ubicumque commorantes necnon ceteros christifideles propriae Ecclesiae sui iuris ascriptos et intra fines territorii eparchiae actu degentes dispensare potest ab impedimentis iuris ecclesiastici sequentibus exceptis: ordinis sacri; voti publici perpetui castitatis in instituto religioso emissi, nisi agitur de congregationibus iuris eparchialis; coniugicidii. § 2. Dispensatio ab his impedimentis reservatur Sedi Apostolicae; Patriarcha vero dispensare potest ab impedimentis coniugicidii et voti publici perpetui castitatis in congregationibus cuiusvis condicionis iuridicae emissi. § 3. Numquam datur dispensatio ab impedimento consanguinitatis in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis.
 
Can. 796 - § 1. Urgente periculo mortis Hierarcha loci christifideles sibi subditos ubicumque commorantes necnon ceteros christifideles intra fines territorii eparchiae actu degentes dispensare potest a forma celebrationis matrimonii iure praescripta et ab omnibus et singulis impedimentis iuris ecclesiastici sive publicis sive occultis excepto impedimento ordinis sacri sacerdotii. § 2. In eisdem rerum adiunctis et solum in casibus, in quibus ne Hierarcha loci quidem adiri potest, eandem potestatem dispensandi habent parochus, alius sacerdos facultate matrimonium benedicendi praeditus et sacerdos catholicus, de quo in can. 832, § 2; confessarius vero eandem potestatem habet, si agitur de impedimento occulto, pro foro interno sive intra sive extra actum sacramentalis confessionis. § 3. Hierarcha loci censetur adiri non posse, si tantum alio modo quam per epistulam vel personalem accessum id fieri potest.
 
Can. 797 - § 1. Si impedimentum detegitur, dum iam omnia parata sunt ad matrimonium celebrandum nec matrimonium sine probabili gravis mali periculo deferri potest, donec ab auctoritate competenti dispensatio obtenta erit, potestatem dispensandi ab omnibus impedimentis, eis exceptis, de quibus in can. 795, § 1, nn. 1 et 2, habent Hierarcha loci et, dummodo casus sit occultus, omnes, de quibus in can. 796, § 2, servatis condicionibus ibidem praescriptis. § 2. Haec potestas valet etiam ad matrimonium convalidandum, si idem periculum est in mora nec tempus suppetit adeundi auctoritatem competentem.
 
Can. 798 - Sacerdotes, de quibus in cann. 796, § 2 et 797, § 1, de concessa dispensatione vel convalidatione pro foro externo Hierarcham loci statim certiorem faciant eaque adnotetur in libro matrimoniorum.
 
Can. 799 - Nisi aliud fert rescriptum Sedis Apostolicae aut intra limites eorum competentiae Patriarchae vel Hierarchae loci, dispensatio in foro interno non sacramentali concessa ab impedimento occulto adnotetur in archivo secreto curiae eparchialis nec alia dispensatio pro foro externo est necessaria, etsi postea occultum impedimentum publicum evasit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License