Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VII DE MATRIMONIO
      • Art. IV DE MATRIMONIIS MIXTIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. IV DE MATRIMONIIS MIXTIS

Can. 813 - Matrimonium inter duas personas baptizatas, quarum altera est catholica, altera vero acatholica, sine praevia auctoritatis competentis licentia prohibitum est.
 
Can. 814 - Licentiam iusta de causa concedere potest Hierarcha loci; eam vero ne concedat nisi impletis condicionibus, quae sequuntur: pars catholica declaret se paratam esse pericula a fide deficiendi removere atque sinceram promissionem praestet se omnia pro viribus facturam esse, ut omnes filii in Ecclesia catholica baptizentur et educentur; de his promissionibus a parte catholica faciendis altera pars tempestive certior fiat ita, ut constet ipsam vere consciam esse promissionis et obligationis partis catholicae; ambae partes edoceantur de finibus et proprietatibus essentialibus matrimonii a neutro sponso excludendis.
 
Can. 815 - Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris statuatur modus, quo hae declarationes et promissiones, quae semper requiruntur, faciendae sint, et modus determinetur, quo de eisdem et in foro externo constet et pars acatholica certior fiat.
 
Can. 816 - Hierarchae loci aliique pastores animarum curent, ne coniugi catholico et filiis ex matrimonio mixto natis auxilium spirituale desit ad eorum obligationes conscientiae implendas, atque coniuges adiuvent ad consortii vitae coniugalis et familiaris unitatem fovendam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License