Art. V DE CONSENSU
MATRIMONIALI
Can.
817 - § 1. Consensus
matrimonialis est actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili se
mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium. § 2. Consensus
matrimonialis nulla humana potestate suppleri potest.
Can. 818 - Sunt incapaces matrimonii
celebrandi: 1° qui sufficienti usu rationis carent; 2° qui laborant gravi
defectu discretionis iudicii circa iura et obligationes matrimoniales
essentiales mutuo tradenda et acceptanda; 3° qui ob causas naturae psychicae
obligationes matrimonii essentiales assumere non possunt.
Can. 819 - Ut consensus matrimonialis haberi
possit, necesse est, ut matrimonium celebrantes saltem non ignorent matrimonium
esse consortium permanens inter virum et mulierem ordinatum ad filios
cooperatione aliqua sexuali procreandos.
Can. 820 - § 1. Error in persona invalidum
reddit matrimonium. § 2. Error in qualitate personae, etsi dat causam
matrimonio, matrimonium non dirimit, nisi haec qualitas directe et
principaliter intenditur.
Can. 821 - Qui matrimonium celebrat deceptus
dolo ad obtinendum consensum patrato circa aliquam alterius partis qualitatem,
quae sua natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest,
invalide celebrat.
Can. 822 - Error circa matrimonii unitatem
vel indissolubilitatem aut sacramentalem dignitatem, dummodo non determinet
voluntatem, non vitiat consensum matrimonialem.
Can. 823 - Scientia aut opinio nullitatis
matrimonii consensum matrimonialem non necessario excludit.
Can. 824 - § 1. Internus animi consensus
praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis. §
2. Sed si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludit
matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum vel essentialem
aliquam proprietatem, invalide matrimonium celebrat.
Can. 825 - Invalidum est matrimonium
celebratum ob vim vel metum gravem ab extrinseco etiam inconsulto incussum, a
quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium.
Can. 826 - Matrimonium sub condicione valide
celebrari non potest.
Can. 827 - Etsi matrimonium invalide ratione
impedimenti vel defectus formae celebrationis matrimonii iure praescriptae
celebratum est, consensus praestitus praesumitur perseverare, donec de eius
revocatione constiterit.
|