Art. VII DE MATRIMONII CONVALIDATIONE
1° De convalidatione simplici
Can. 843 - § 1. Ad convalidandum
matrimonium invalidum ob impedimentum dirimens requiritur, ut cesset
impedimentum vel ab eodem dispensetur et consensum renovet saltem pars
impedimenti conscia. § 2. Haec renovatio requiritur ad validitatem
convalidationis, etsi initio utraque pars consensum praestitit nec postea
revocavit.
Can. 844 - Renovatio consensus debet esse
novus voluntatis actus in matrimonium, quod pars renovans scit aut opinatur ab
initio invalidum fuisse.
Can. 845 - § 1. Si impedimentum est
publicum, consensus ab utraque parte renovandus est forma celebrationis
matrimonii iure praescripta. § 2. Si impedimentum est occultum, satis est, ut
consensus renovetur privatim et secreto; a parte quidem impedimenti conscia,
dummodo altera in consensu praestito perseveret, aut ab utraque parte, si
impedimentum est utrique parti notum.
Can. 846 - § 1. Matrimonium invalidum ob
defectum consensus convalidatur, si pars, quae non consensit, iam consentit,
dummodo consensus ab altera parte praestitus perseveret. § 2. Si defectus consensus probari non potest,
satis est, ut pars, quae non consensit, privatim et secreto consensum praestet.
§ 3. Si defectus consensus probari potest, necesse est, ut consensus renovetur
forma celebrationis matrimonii iure praescripta.
Can. 847 - Matrimonium invalidum ob defectum
formae celebrationis matrimonii iure praescriptae, ut validum fiat, denuo hac
forma celebrari debet.
2° De sanatione in radice
Can.
848 - § 1. Matrimonii invalidi sanatio in radice est eiusdem
sine renovatione consensus convalidatio ab auctoritate competenti concessa secumferens
dispensationem ab impedimento, si adest, atque a forma celebrationis matrimonii
iure praescripta, si servata non est, necnon retrotractionem effectuum
canonicorum ad praeteritum. § 2. Convalidatio fit a momento concessionis
gratiae; retrotractio vero intellegitur facta ad momentum celebrationis
matrimonii, nisi aliter in concessione expresse cavetur. Can.
849 - § 1. Sanatio matrimonii in radice valide concedi potest etiam
alterutra vel utraque parte inscia. § 2. Sanatio in radice ne concedatur nisi
gravi de causa et nisi probabile est partes in consortio vitae coniugalis
perseverare velle.
Can. 850 - § 1. Matrimonium invalidum sanari
potest, dummodo consensus utriusque partis perseveret. § 2. Matrimonium
invalidum ob impedimentum iuris divini valide sanari non potest, nisi postquam
impedimentum cessavit.
Can. 851 - § 1. Si in utraque vel alterutra
parte deest consensus, matrimonium non potest valide sanari in radice, sive
consensus ab initio defuit, sive ab initio praestitus postea revocatus est. §
2. Si vero consensus ab initio quidem defuit, sed postea praestitus est,
sanatio concedi potest a momento praestiti consensus. Can.
852 - Patriarcha et Episcopus eparchialis concedere possunt
sanationem in radice in singulis casibus, si validitati matrimonii obstat
defectus formae celebrationis matrimonii iure praescriptae vel aliquod
impedimentum, a quo ipsi dispensare possunt, et in casibus iure praescriptis,
si impletae sunt condiciones, de quibus in can. 814; in ceteris casibus et si
de impedimento iuris divini agitur, quod iam cessavit, sanatio in radice
concedi potest a sola Sede Apostolica.
|