Art. I DE ELECTIONE
Can.
947 - § 1. Si cui coetui est ius eligendi ad officium,
electio, nisi aliter iure cautum est, numquam differatur ultra trimestre utile
ab accepta notitia de officii vacatione computandum; quo termino inutiliter
elapso auctoritas competens, cui ius confirmandi electionem vel ius providendi
successive competit, officio vacanti libere provideat. § 2. Auctoritas
competens officio vacanti libere providere potest etiam si coetus ius eligendi
alio modo amisit.
Can. 948 - § 1. Salvo iure particulari
coetus praeses electores convocet loco ac tempore ipsis convenienti;
convocatio, si personalis esse debet, valet, si fit vel in loco domicilii aut
quasi-domicilii vel in loco commorationis. § 2. Si quis ex vocandis neglectus
et ideo absens est, electio valet, sed ad eius petitionem debet probata
praeteritione et absentia ab auctoritate competenti rescindi etiam post
confirmationem, dummodo ad normam iuris constet recursum saltem intra triduum
ab accepta notitia de electione computandum interpositum esse. § 3. Si vero
plures quam tertia pars electorum neglecti sunt, electio est ipso iure nulla,
nisi omnes neglecti reapse interfuerunt.
Can. 949 - § 1. Convocatione canonice facta
ius suffragium ferendi pertinet ad eos, qui praesentes sunt loco et die in
convocatione statutis excluso iure valide ferendi suffragia per epistulam vel
procuratorem, nisi aliter iure cavetur. § 2. Si quis ex electoribus praesens in
domo est, in qua fit electio, sed electioni ob infirmam valetudinem interesse
non potest, suffragium eius scriptum a scrutatoribus exquiratur.
Can. 950 - Etsi quis plures ob titulos ius
suffragium nomine proprio ferendi habet, non potest nisi unum ferre.
Can. 951 - Nemo coetui extraneus admitti
potest ad suffragium ferendum; secus electio ipso iure nulla est.
Can. 952 - Si libertas in electione quoquo
modo impedita est, electio ipso iure nulla est.
Can. 953 - § 1. Inhabilis est suffragium
ferendi: 1° incapax actus humani; 2° carens voce activa; 3° qui fidem
catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice
defecit. § 2. Si qui ex praedictis admittitur, eius suffragium est nullum, sed
electio valet, nisi constat eo dempto electum non rettulisse requisitum numerum
suffragiorum.
Can. 954 - § 1. Suffragium est nullum, nisi
est: 1° liberum, et ideo nullum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo
directe vel indirecte adactus est ad eligendam certam personam aut plures
disiunctim; 2° secretum, certum, absolutum, determinatum reprobata contraria consuetudine.
§ 2. Condiciones ante electionem suffragio appositae tamquam non adiectae
habentur.
Can. 955 - § 1. Antequam incipit electio,
designentur ex gremio coetus duo saltem scrutatores. § 2. Scrutatores suffragia
colligant et coram praeside electionis inspiciant, an schedularum numerus
respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant, quot
quisque rettulerit. § 3. Si numerus suffragiorum non aequatur numero
eligentium, nihil est actum. § 4. Schedulae statim peracto unoquoque scrutinio
vel post sessionem, si in eadem sessione habentur plura scrutinia, destruantur.
§ 5. Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate
describantur et, postquam coram electoribus perlecta sunt, saltem ab eodem
actuario, praeside ac scrutatoribus subscribantur atque in archivo coetus
asserventur.
Can. 956 - § 1. In electionibus, nisi aliter
iure communi cavetur, id vim iuris habet, quod praesente quidem maiore parte
eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt
praesentes, aut post duo inefficacia scrutinia parti relative maiori in tertio
scrutinio; si vero suffragia aequalia fuerunt post tertium scrutinium, electus
habeatur aetate senior, nisi agitur de electionibus inter solos clericos vel
religiosos, quibus in casibus electus habeatur sacra ordinatione senior vel
inter religiosos prima professione senior. § 2. Praesidis electionis est electum praclamare.
Can. 957 - § 1. Electio scripto vel
alio legitimo modo statim intimanda est electo. § 2. Electus debet intra
octiduum utile a, recepta intimatione computandum manifestare praesidi coetus,
utrum electionem acceptet necne; secus electio effectum non habet. § 3. Si
electus non acceptat, omne ius ex electione ortum amittit nec electio
subsequenti acceptatione convalidatur; rursus autem eligi potest; coetus intra
mensem a cognita notitia de electione non acceptata computandum ad novam
electionem procedere debet.
Can. 958 - Electus acceptatione electionis,
si confirmatione non eget, officium pleno iure statim obtinet, nisi aliter iure
cavetur; secus non acquirit nisi ius ad exigendam confirmationem electionis.
Can. 959 - § 1. Electus, si electio
confirmatione indiget, debet non ultra octo dies a die acceptatae electionis
computandos confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per
alium; secus omni iure ex electione orto privatur, nisi probat se a petenda
confirmatione iusto impedimento fuisse detentum. § 2. Ante acceptam
confirmationem electo non licet se immiscere administrationi officii et actus
ab eo forte positi nulli sunt.
Can. 960 - § 1. Auctoritati competenti, si
electum repperit idoneum et electio ad normam iuris peracta est, confirmationem
denegare non licet. § 2. Recepta confirmatione electus pleno iure officium
obtinet, nisi aliter iure cavetur.
|