TITULUS XXI DE POTESTATE
REGIMINIS
Can.
979 - § 1. Potestatis regiminis, quae ex divina institutione est in
Ecclesia, ad normam iuris habiles sunt, qui in ordine sacro sunt constituti. §
2. In exercitio potestatis regiminis ceteri christifideles ad normam iuris
cooperari possunt.
Can. 980 - § 1. Potestas regiminis
alia est fori externi, alia fori interni sive sacramentalis sive non
sacramentalis. § 2. Si potestas regiminis exercetur pro solo foro interno,
effectus, quos eius exercitium natum est habere pro foro externo, in hoc foro
non recognoscuntur, nisi quatenus id determinatis pro casibus iure statuitur. Can.
981 - § 1. Potestas regiminis ordinaria ea est, quae ipso iure alicui
officio adnectitur; delegata, quae ipsi personae non mediante officio
conceditur. § 2. Potestas regiminis ordinaria potest esse sive propria sive
vicaria.
Can. 982 - § 1. Facultates habituales
reguntur praescriptis de potestate delegata. § 2. Facultas habitualis vero
Hierarchae concessa, nisi in eius concessione aliter cautum est aut electa est
industria personae, non perimitur resoluto iure Hierarchae, cui concessa est,
sed transit ad quemvis Hierarcham, qui ei in regimine succedit.
Can. 983 - § 1. Ei, qui delegatum se
asserit, incumbit onus probandae delegationis. § 2. Delegatus, qui sive circa
res sive circa personas fines sui mandati excedit, nihil agit. § 3. Fines sui
mandati excedere non intellegitur delegatus, qui alio modo ac in mandato determinatur,
ea peragit, ad quae delegatus est, nisi modus ab ipso delegante ad validitatem
est praescriptus. Can. 984 - § 1. Hierarchae
sunt praeter Romanum Pontificem imprimis Patriarcha, Archiepiscopus maior,
Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, atque Episcopus
eparchialis necnon illi, qui eis interim in regimine ad normam iuris succedunt.
§ 2. Hierarchae loci, praeter Romanum Pontificem, sunt Episcopus eparchialis,
Exarchus, Administrator apostolicus, ii, qui, si praedicti desunt, interim
legitime succedunt in regimine, itemque Protosyncellus et Syncellus; Patriarcha
vero, Archiepiscopus maior, Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris
praeest, necnon illi, qui eis interim in regimine ad normam iuris succedunt,
sunt Hierarchae loci tantum circa eparchiam, quam regunt, firmo can. 101. § 3.
Superiores maiores in institutis vitae consecratae, qui potestate regiminis
ordinaria praediti sunt, etiam sunt Hierarchae, sed non loci.
Can. 985 - § 1. Potestas regiminis
distinguitur in legislativam, exsecutivam et iudicialem. § 2. Potestas
legislativa exercenda est modo iure praescripto et ea, quam in Ecclesia habet
legislator infra supremam Ecclesiae auctoritatem, delegari valide non potest,
nisi aliter iure communi cavetur; a legislatore inferiore lex iuri superiori
contraria valide ferri non potest. § 3. Potestas iudicialis, quam habent
iudices aut collegia iudicialia, exercenda est modo iure praescripto et delegari
valide non potest nisi ad actus cuivis decreto aut sententiae praeparatorios
perficiendos.
Can. 986 - Potestatem exsecutivam aliquis,
etsi extra fines territorii exsistens, exercere potest in subditos, etiam a
territorio absentes, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei
constat; in peregrinos in territorio actu degentes, si agitur de favoribus
concedendis aut de exsecutioni mandando sive iure communi sive iure
particulari, quo ipsi ad normam can. 1491, § 3 tenentur. Can.
987 - Quae iure communi et iure particulari Ecclesiae sui iuris
nominatim Episcopo eparchiali in ambitu potestatis regiminis exsecutivae
tribuuntur, intelleguntur competere soli Episcopo eparchiali et Exarcho
exclusis Protosyncello et Syncellis nisi de mandato speciali.
Can. 988 - § 1. Potestas exsecutiva
ordinaria delegari potest sive ad actum sive ad universitatem casuum, nisi
aliter iure expresse cavetur. § 2. Potestas exsecutiva a Sede Apostolica vel a
Patriarcha delegata subdelegari potest sive ad actum sive ad universitatem
casuum, nisi electa est industria personae aut subdelegatio est expresse
prohibita. § 3. Potestas exsecutiva delegata ab alia auctoritate potestatem
ordinariam habente, si ad universitatem casuum delegata est, in singulis tantum
casibus subdelegari potest; si vero ad actum aut ad actus de terminatos
delegata est, subdelegari valide non potest nisi de expressa concessione
delegantis. § 4. Nulla potestas subdelegata iterum valide subdelegari potest,
nisi id expresse a delegante concessum est.
Can. 989 - Potestas exsecutiva ordinaria
necnon potestas ad universitatem casuum delegata late interpretanda est, alia
vero quaelibet stricte; cui tamen potestas delegata est, ea quoque
intelleguntur concessa, sine quibus eadem potestas exerceri non potest.
Can. 990 - § 1. Potestas exsecutiva pluribus
delegata praesumitur eisdem delegata singillatim. § 2. Pluribus singillatim ad
idem negotium agendum delegatis, qui prius negotium tractare incohavit, alios
ab eodem agendo excludit, nisi postea impeditus est aut in negotio peragendo
ulterius procedere noluit. § 3. Pluribus collegialiter ad negotium agendum
delegatis omnes procedere debent secundum praescripta de actibus collegialibus
statuta, nisi in mandato aliter cautum est.
Can. 991 - § 1. Potestas ordinaria amittitur
amisso officio, cui adnexa est. § 2. Nisi aliter iure cavetur, suspenditur
potestas ordinaria, si contra privationem vel amotionem ab officio legitime
appellatur vel recursus interponitur.
Can. 992 - § 1. Potestas delegata amittitur
expleto mandato; elapso tempore collationis vel exhausto numero casuum, pro
quibus collata est; cessante causa finali delegationis; revocatione delegantis
delegato directe intimata necnon renuntiatione delegati deleganti facta et ab
eo acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi ex appositis clausulis
apparet. § 2. Actus vero ex potestate delegata, quae exercetur pro solo foro
interno, positus per inadvertentiam elapso tempore vel exhausto numero casuum
validus est.
Can. 993 - Potestas regiminis exsecutiva non
suspenditur interposito recursu, nisi aliter iure communi expresse cavetur. Can.
994 - In errore communi de facto aut de iure itemque in dubio
positivo et probabili sive iuris sive facti supplet Ecclesia pro foro et
externo et interno potestatem regiminis exsecutivam.
Can. 995 - Praescripta iuris de potestate
regiminis exsecutiva valent, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei
constat, etiam de potestate, de qua in cann. 441, § 1 et 511, § 1 et de facultatibus, quae ad validam sacramentorum
celebrationem aut ministrationem iure requiruntur.
|