Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXII DE RECURSIBUS ADVERSUS DECRETA ADMINISTRATIVA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XXII DE RECURSIBUS ADVERSUS DECRETA ADMINISTRATIVA

Can. 996 - Quae in canonibus huius tituli de decretis statuuntur, applicanda sunt ad omnes actus administrativos singulares, qui in foro externo ex quavis legitima potestate in Ecclesia extra iudicium ponuntur, eis exceptis, qui a Romano Pontifice vel a Concilio Oecumenico feruntur.
 
Can. 997 - § 1 Qui se decreto gravatum esse censet, potest ad auctoritatem superiorem ei, qui hoc decretum tulit, ad normam iuris recurrere. § 2. Primus recursus adversus decreta Protosyncelli vel Syncellorum ad Episcopum eparchialem interponitur, adversus vero decreta eorum, qui ex potestate delegata agunt, ad delegantem.
 
Can. 998 - § 1. Valde optandum est, ut, si quis gravatum se decreto putat, non fiat inter ipsum et decreti auctorem contentio, sed inter eos de aequa solutione quaerenda tractetur, gravibus quoque hominibus ad mediationem vel studium forte adhibitis ita, ut per voluntariam decreti emendationem vel per iustam compensationem vel per aliam idoneam viam controversia dirimatur. § 2. De his auctoritas superior partes hortetur, antequam recursum recipit.
 
Can. 999 - § 1. Antequam aliquis recursum interponit, debet revocationem vel emendationem decreti scripto ab eiusdem auctore petere intra peremptorium terminum decem dierum a die intimationis decreti computandum; qua petitione facta etiam suspensio exsecutionis ipso iure petita intellegitur. § 2. Obligatio petendi revocationem vel emendationem decreti non urget, si agitur de primo recursu adversus decreta, de quibus in can. 997, § 2, vel si agitur de ulterioribus recursibus exceptis recursibus adversus decreta Episcopi Eparchialis, quibus quivis primus recursus decisus est.
 
Can. 1000 - § 1. In casibus, in quibus recursus suspendit decreti exsecutionem, idem efficit etiam petitio, de qua in can. 999, § 1. § 2. In ceteris casibus, nisi intra decem dies a recepta petitione computandos auctor decreti exsecutionem eius suspendit, potest suspensio interim peti ab auctoritate superiore, quae eam decernere potest tantum gravi de causa et cauto, ne quid salus animarum detrimenti capiat; si postea recursus interponitur, auctoritas, quae de recursu videt, decernat, utrum suspensio exsecutionis decreti sit confirmanda an revocanda. § 3. Si nullus recursus intra statutum terminum adversus decretum interpositus est vel si recursus tantum ad petendam reparationem damnorum interpositus est, suspensio exsecutionis decreti ipso iure cessat.
 
Can. 1001 - § 1. Recursus interponi debet intra peremptorium terminum quindecim dierum. § 2. Terminus quindecim dierum decurrit: in casu, in quo petitio revocationis vel emendationis decreti praemittenda est, ex die intimationis decreti, quo auctor prius decretum emendavit vel petitionem reiecit, aut, si nihil decrevit, ex tricesimo die a recepta petitione computando; in ceteris casibus ex die, quo decretum intimatum est.
 
Can. 1002 - Auctoritas superior decretum, quo recursus deciditur, intra sexaginta dies a recepto recursu computandos ferre debet, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et recurrens scripto petit, ut hoc decretum feratur, tricesimo die ab hac petitione recepta computando, si etiam tunc nihil factum est, recursus pro reiecto habetur ac si eo die per decretum reiectus sit ita, ut novus recursus adversus eum interponi possit.
 
Can. 1003 - In recursibus adversus decreta administrativa servetur congrua congruis referendo can. 1517; recurrens semper ius habet procuratorem vel advocatum adhibendi vitatis inutilibus moris; immo patronus ex officio constituatur, si recurrens patrono caret et auctoritas superior eum necessarium censet; semper tamen potest auctoritas superior iubere recurrentem ipsum comparere, ut interrogetur.
 
Can. 1004 - Auctoritas superior, quae de recursu videt, potest decretum non solum confirmare vel nullum declarare, sed etiam rescindere et revocare, non vero emendare, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris etiam haec potestas auctoritati superiori tribuitur.
 
Can. 1005 - Etsi decretum ab auctoritate superiore confirmatum, nullum declaratum, rescissum, revocatum vel emendatum est, de reparatione damnorum, si forte debetur, respondit ille, qui primum decretum tulit; auctoritas superior vero eatenus tantum respondet, quatenus ex suo decreto damna obvenerunt.
 
Can. 1006 - Recursus adversus decretum administrativum Patriarchae, etsi agitur de decreto, quod eparchiam Patriarchae respicit, vel de decreto, quo Patriarcha recursum decidit, fit ad specialem coetum Episcoporum ad normam iuris particularis constituendum, nisi quaestio ad Sedem Apostolicam defertur; adversus decisionem huius coetus non datur ulterior recursus salva provocatione ad ipsum Romanum Pontificem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License