Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIII DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XXIII DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS

Can. 1007 - Ecclesia in procurando bono hominum spirituali bonis temporalibus eget et utitur, quatenus propria eius missio id postulat; quare ipsi ius nativum competit acquirendi, possidendi, administrandi atque alienandi ea bona temporalia, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria sunt.
 
Can. 1008 - § 1. Romanus Pontifex est omnium bonorum Ecclesiae temporalium supremus administrator et dispensator. § 2. Dominium bonorum Ecclesiae temporalium sub suprema auctoritate Romani Pontificis ad eam pertinet personam iuridicam, quae bona legitime acquisivit.
 
Can. 1009 - § 1. Subiectum capax bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi ad normam iuris canonici est quaevis persona iuridica. § 2. Bona temporalia omnia, quae ad personas iuridicas pertinent, sunt bona ecclesiastica.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License