Art. II DE PROMOTORE IUSTITIAE, DE DEFENSORE VINCULI ET DE NOTARIO
Can. 1094 - Ad causas contentiosas, in
quibus bonum publicum in discrimen vocari potest, et ad causas poenales
constituatur in eparchia promotor iustitiae, qui obligatione tenetur providendi
bono publico.
Can. 1095 - § 1. In causis contentiosis
Episcopi eparchialis est iudicare, utrum bonum publicum in discrimen vocari
possit necne, nisi interventus promotoris iustitiae iure praecipitur vel ex
natura rei evidenter necessarius est. § 2. Si in praecedenti gradu iudicii
intervenit promotor iustitiae, in ulteriore gradu huius interventus praesumitur
necessarius.
Can. 1096 - Ad causas, in quibus agitur de
nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate vel solutione matrimonii,
constituatur in eparchia defensor vinculi, qui obligatione tenetur proponendi
et exponendi omnia, quae rationabiliter adduci possunt adversus nullitatem vel
solutionem.
Can. 1097 - In causis, in quibus promotoris
iustitiae aut defensoris vinculi praesentia requiritur, eis non citatis acta
nulla sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerunt aut saltem ante
sententiam actis inspectis officio suo fungi potuerunt. Can.
1098 - Nisi aliter iure communi expresse cavetur: 1° quoties lex
praecipit, ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam promotor iustitiae et
defensor vinculi, si iudicio intersunt, audiendi sunt; 2° quoties instantia
partis requiritur, ut iudex aliquid decernere possit, instantia promotoris
iustitiae vel defensoris vinculi, qui iudicio intersunt, eandem vim habet.
Can. 1099 - § 1. Episcopi eparchialis est
promotorem iustitiae et defensorem vinculi nominare; in tribunalibus non
eparchialibus iidem nominantur ad normam statutorum tribunalis, nisi aliter
iure cavetur. § 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi sint christifideles
integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati ac prudentia et
iustitiae zelo probati.
Can. 1100 - § 1. Eadem persona, non autem in
eadem causa, officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere potest.
§ 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi constitui possunt ad universitatem
causarum vel ad singulas causas; possunt vero ab Episcopo eparchiali iusta de
causa amoveri.
Can. 1101 - § 1. Cuilibet processui intersit
notarius ita, ut nulla habeantur acta, si non sunt ab eo subscripta. § 2. Acta,
quae notarii conficiunt, publicam fidem faciunt.
|