Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT III DE OBLIGATIONIBUS IUDICUM ET ALIORUM ADMINISTRORUM TRIBUNALIUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III DE OBLIGATIONIBUS IUDICUM ET ALIORUM ADMINISTRORUM TRIBUNALIUM

Can. 1103 - § 1. Christifideles omnes, in primis autem Episcopi, sedulo annitantur, ut salva iustitia lites in populo Dei, quatenus fieri potest, vitentur vel pacifice quam primum componantur. § 2. Iudex in limine litis et etiam quolibet alio momento, quoties spem boni exitus perspicit, partes hortari et adiuvare ne omittat, ut de aequa controversiae solutione quaerenda communi consilio curent, viasque ad hoc propositum assequendum idoneas ipsis indicet gravibus quoque hominibus ad mediationem adhibitis. § 3. Si vero circa bonum privatum partium causa versatur, dispiciat iudex, num transactione vel per compromissum in arbitros controversia finem habere utiliter possit.
 
Can. 1104 - § 1. Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium praestare debet. § 2. Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio ad normam canonum facta est ab eo, cuius interest, vel a promotore iustitiae.
 
Can. 1105 - Qui causae interfuit tamquam iudex, promotor iustitiae, defensor vinculi, procurator, advocatus, testis aut peritus non potest postea valide eandem causam in alio gradu iudicii tamquam iudex definire aut in eodem munus assessoris agere.
 
Can. 1106 - § 1. Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque ad quartum gradum inclusive lineae collateralis vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis vel lucri faciendi aut damni vitandi aliquid ipsius interest. § 2. In eisdem adiunctis ab officio suo abstinere debent promotor iustitiae, defensor vinculi, assessor et auditor.
 
Can. 1107 - § 1. Si iudex sive in tribunali ordinario sive delegato, etsi competens, recusatur, auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, hanc exceptionem definiat salvo can. 1062, §§ 2 et 5. § 2. Si Episcopus eparchialis est iudex et contra eum recusatio opponitur, abstineat a iudicando. § 3. Si recusatio opponitur contra ceteros tribunalis administros, de hac exceptione videat praeses in tribunali collegiali vel iudex, si unicus est.
 
Can. 1108 - Recusatione admissa personae mutari debent, non vero gradus iudicii.
 
Can. 1109 - § 1. Quaestio de recusatione expeditissime definienda est auditis partibus. § 2. Actus positi a iudice, antequam recusatur, validi sunt; qui autem positi sunt post propositam recusationem, rescindi debent, si pars petit, intra decem dies ab admissa recusatione computandos; post admissam recusationem invalidi sunt.
 
Can. 1110 - § 1. In negotio, quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest dumtaxat ad instantiam partis; causa autem legitime introducta iudex procedere potest et debet, etiam ex officio, in causis poenalibus et aliis causis, quae ad bonum publicum Ecclesiae aut ad salutem animarum spectant. § 2. Potest autem praeterea iudex partium neglegentiam in probationibus afferendis vel in exceptionibus opponendis supplere, quoties id necessarium censet ad vitandam graviter iniustam sententiam firmo can. 1283.
 
Can. 1111 - Iudices et tribunalia curent, ut quam primum salva iustitia causae omnes terminentur ita, ut in primo gradu iudicii ultra annum ne protrahantur, in gradu appellationis vero non ultra sex menses.
 
Can. 1112 - Omnes, qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, promissionem de munere fideliter implendo facere debent.
 
Can. 1113 - § 1. In iudicio poenali semper, in iudicio contentioso autem, si ex revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire potest, iudices et tribunalis adiutores tenentur secretum servare. § 2. Tenentur etiam semper et erga omnes ad secretum servandum de discussione, quae inter iudices in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis; ad hoc secretum tenentur etiam alii omnes, ad quos notitia de re quoquo modo pervenit. § 3. Immo, quoties natura causae vel probationum talis est, ut ex actorum vel probationum evulgatione aliorum fama periclitetur vel praebeatur ansa dissidiis aut scandalum aliudve huius generis incommodum oriatur, iudex potest testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando obligare ad secretum servandum.
 
Can. 1114 - Iudex et omnes alii administri tribunalis occasione agendi iudicii dona quaevis acceptare prohibentur.
 
Can. 1115 - § 1. Iudices, qui, etsi certe et evidenter competentes sunt, ius reddere recusant vel nullo suffragante iuris praescripto se competentes declarant atque causas cognoscunt ac definiunt vel secretum lege praescriptum violant vel ex dolo aut gravi neglegentia aliud partibus damnum inferunt, congruis poenis ab auctoritate competenti puniri possunt non exclusa officii privatione. § 2. Eisdem poenis puniri possunt etiam ceteri administri tribunalis et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerunt; quos omnes etiam iudex punire potest.
 
Can. 1116 - Si iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse sententiam ecclesiaeticam, cum forte haec eidem est contraria, et idcirco iuribus partis conventae non satis consultum iri, potest ad instantiam partis conventae vel etiam ex officio actori congruam cautionem imponere pro observantia sententiae ecclesiasticae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License