Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT V DE IUDICII TERMINIS, DILATIONIBUS ET LOCO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V DE IUDICII TERMINIS, DILATIONIBUS ET LOCO

Can. 1124 - § 1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari non possunt neque valide nisi petentibus partibus coartari. § 2. Ceteri autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice auditis vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus consentientibus valide coartari. § 3. Caveat tamen iudex, ne iudicium nimis diuturnum fiat ex prorogatione.
 
Can. 1125 - Si lex terminos non statuit ad actus processuales peragendos, iudex illos determinare debet habita ratione naturae uniuscuiusque actus.
 
Can. 1126 - Si die ad actum iudicialem indicto vacavit tribunal terminus intellegitur prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum.
 
Can. 1127 - Sedes tribunalis sit, si fieri potest, stabilis, quae statutis horis pateat servatis normis iure particulari de hac re statutis. Can. 1128 - § 1. Iudex ex territorio suo vi expulsus vel a potestate iudiciali ibi exercenda impeditus potest extra territorium potestatem suam exercere et sententiam ferre certiore tamen hac de re facto loci Episcopo eparchiali. § 2. Praeterea iudex iusta de causa et auditis partibus potest ad probationes acquirendas etiam extra proprium territorium se conferre de licentia tamen Episcopi eparchialis loci adeundi et in sede ab ipso designata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License