Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT VI DE PERSONIS IN AULAM ADMlTTENDIS ET DE MODO CONFICIENDI ET ASSERVANDI ACTA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI DE PERSONIS IN AULAM ADMlTTENDIS ET DE MODO CONFICIENDI ET ASSERVANDI ACTA

Can. 1129 - § 1. Nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris expresse cavetur, dum causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo assint in aula, quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse statuit. § 2. Omnes iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali debitae graviter defuerunt, iudex potest monitione in cassum facta congruis poenis punire, advocatos praeterea et procuratores etiam a munere apud tribunalia ecclesiastica exercendo suspendere.
 
Can. 1130 - Si qua persona interroganda utitur lingua iudici vel partibus ignota, adhibeatur interpres iuratus a iudice designatus; declarationes tamen scripto redigantur lingua originaria et translatio addatur; interpres etiam adhibeatur, si surdus vel mutus interrogari debet, nisi forte mavult iudex quaestionibus a se datis scripto respondeatur.
 
Can. 1131 - § 1. Omnia acta iudicialia sive ea, quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, sive ea, quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, scripto redacta esse debent. § 2. Singula folia actorum numerentur et authenticitatis signo muniantur.
 
Can. 1132 - Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis eis subscribere non potest vel non vult, id in ipsis actis adnotetur simulque iudex et notarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum esse et partem aut testem ei vel non potuisse vel noluisse subscribere. Can. 1133 - § 1. Iudicio expleto documenta, quae in privatorum dominio sunt, restitui debent retento tamen eorum exemplari. § 2. Cancellarius et notarii sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita. § 3. Anonymae epistulae destrui debent neque de eis mentio fiat in actis; eodem modo destrui debent quaelibet alia scripta et epistulae subscriptae, quae nihil ad causae meritum conferunt vel sunt certo calumniosae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License