Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT VII DE ACTORE ET DE PARTE CONVENTA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII DE ACTORE ET DE PARTE CONVENTA

Can. 1134 - Quilibet sive baptizatus sive non baptizatus potest in iudicio agere; pars autem legitime conventa respondere debet. Can: 1135 - Etsi actor vel pars conventa procuratorem vel advocatum constituit, semper tamen tenetur in iudicio ipse adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
 
Can. 1136 - § 1. Minores et ii, qui usu rationis destituti sunt, stare in iudicio tantummodo possunt per eorum parentes aut tutores vel curatores. § 2. Si iudex existimat eorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum aut hos non satis tueri posse ipsorum iura, tunc stent in iudicio per tutorem vel curatorem a iudice constitutum. § 3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus conexis, si minores usum rationis assecuti sunt, agere et respondere possunt sine parentum vel tutoris consensu et quidem per se ipsi, si aetatem quattuordecim annorum expleverunt; secus per tutorem a iudice constitutum. § 4. Bonis interdicti et ii, qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo, ut de propriis delictis respondeant aut ad praescriptum iudicis; in ceteris agere et respondere debent per suum curatorem.
 
Can. 1137 - Quoties adest tutor aut curator ab auctoritate civili constitutus, idem potest a iudice ecclesiastico admitti audito, si fieri potest, Episcopo eparchiali eius, cui datus est; si vero non adest aut non videtur admittendus, ipse iudex tutorem aut curatorem pro causa designet.
 
Can. 1138 - § 1. Personae iuridicae in iudicio etant per suos legitimos repraesentantes. § 2. Quoties in periculo versantur bona, ad quae alienanda alicuius consensus vel consilium vel licentia requiritur, idem consensus vel consilium vel licentia requiritur etiam ad litem incohandam vel contestandam. § 3. In casu vero defectus vel neglegentiae repraesentantis potest ipse Hierarcha per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum iuridicarum, quae sub eius potestate sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License