CAPUT VIII DE PROCURATORIBUS AD
LITES ET DE ADVOCATIS
Can.
1139 - § 1. Pare libere potest procuratorem et advocatum sibi
constituere, sed potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex
procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimavit. § 2. In iudicio
poenali vero accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum semper habere
debet advocatum. § 3. In iudicio contentioso, si agitur de minoribus aut de
causa, in qua bonum publicum in discrimen vocatur, exceptis autem causis
matrimonialibus, iudex parti carenti advocatum ex officio constituat.
Can. 1140 - § 1. Unum sibi pars potest
constituere procuratorem, qui non potest alium sibi substituere, nisi id eidem
scripto permissum est. § 2. Si vero iusta de causa plures procuratores ab eadem
parte constituuntur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus
praeventioni. § 3. Advocati autem plures simul constitui possunt.
Can. 1141 - Procurator et advocatus debent
esse aetate maiores et bonae famae; advocatus debet praeterea esse catholicus,
nisi auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, aliud permittit, et
doctor in iure canonico vel alioquin vere peritus et ab eadem auctoritate
approbatus.
Can.
1142 - § 1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt,
mandatum authenticum apud tribunal deponere debent. § 2. Ad iuris tamen
exstinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non
exhibito mandato, praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem
qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a iudice statuendum procurator
mandatum non exhibet.
Can. 1143 - Nisi mandatum speciale habet,
procurator non potest valide renuntiare actioni, litis instantiae vel actis
iudicialibus nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros et generatim ea
agere, pro quibus ius requirit mandatum speciale.
Can. 1144 - § 1. Ut procuratoris vel
advocati amotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur et, si lis iam
contestata est, iudex et adversa pars certiores facti sint de amotione. §
2. Lata sententia definitiva ius et obligatio appellandi, ei mandans non
renuit, procuratori manet.
Can. 1145 - Procurator et advocatus possunt
a iudice dato decreto repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, gravi
de causa tamen et semper salvo recursu ad tribunal appellationis. Can.
1146 - § 1. Procurator et advocatus vetantur emere litem aut sibi de
immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci; quae si
fecerunt, nulla est pactio et a iudice possunt poena pecuniaria puniri;
advocatus praeterea ab officio suspendi, vel etiam, si recidivus est, ab
auctoritate, cui tribunal immediate subiectum est, destitui et ex albo
advocatorum expungi potest. § 2. Eodem modo puniri possunt procuratores et
advocati, qui a competentibus tribunalibus causas in fraudem legis subtrahunt,
ut ab aliis favorabilius definiantur.
Can. 1147 - Procuratores et advocati, qui ob
dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum munus prodiderunt, a
patrocinio exercendo suspendantur et poena pecuniaria aliisve congruis poenis
puniantur.
Can. 1148 - In unoquoque tribunali, quatenus
fieri potest, stabiles patroni constituantur ab ipso tribunali remunerationem
recipientes, qui munus procuratoris vel advocati praesertim in causis
matrimonialibus pro partibus, quae eos seligere malint, exerceant.
|