CAPUT IX DE ACTIONIBUS ET DE
EXCEPTIONIBUS
Can.
1149 - Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliter expresse
cautum est, sed etiam exceptione, quae semper competit et est sua natura
perpetua.
Can. 1150 - Quaevis actio exstinguitur
praescriptione ad normam iuris aliove legitimo modo exceptis actionibus de
statu personarum, quae numquam exstinguuntur.
Can. 1151 - Actiones contentiosae, nisi
aliter iure expresse cavetur, praescriptione exstinguuntur quinquennio a die, a
quo actio primum potuit proponi, computando firmis, ubi vigent, hac in re
Statutis personalibus.
Can. 1152 - § 1. Omnis actio poenalis
exstinguitur morte rei, condonatione auctoritatis competentis et
praescriptione. § 2. Actio poenalis praescriptione exstinguitur triennio, nisi
agitur: 1° de delictis Sedi Apostolicae reservatis; 2° de actione ob delicta,
de quibus in cann. 1450 et 1453, quae praescriptione exstinguitur quinquennio;
3° de delictis, quae non sunt iure communi punita, si iure particulari alius
terminus praescriptionis statutus est. § 3. Praescriptio decurrit ex die, quo
delictum patratum est, vel, si delictum est permanens vel habituale, ex die,
quo cessavit.
Can. 1153 - § 1. Si intra terminos, de
quibus in can. 1152, ex die, quo sententia condemnatoria in rem iudicatam
transiit, computandos non est reo intimatum exsecutorium iudicis decretum,
actio ad poenam exsequendam praescriptione exstinguitur. § 2. Idem valet
servatie servandis, si poena per decretum extra iudicium irrogata est. Can.
1154 - Actione poenali praescriptione exstincta: 1° non est hoc ipso
exstincta actio contentiosa forte ex delicto orta ad damna reparanda; 2° si
bonum publicum requirit, Hierarcha remediis opportunis administrativis non
exclusa suspensione ab exercitio ministerii sacri vel amotione ab officio uti
potest.
Can. 1155 - Actor pluribus simul actionibus,
quae tamen inter se non confligant, sive de eadem re sive de diversis, aliquem
convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non excedunt.
Can. 1156 - § 1. Pars conventa potest coram
eodem iudice in eodem iudicio contra actorem actionem reconventionalem
proponere vel propter causae nexum cum actione principali vel ad submovendam
vel ad minuendam actoris petitionem. § 2. Reconventio reconventionis non
admittitur.
Can. 1157 - Actio reconventionalis
proponenda est iudici, coram quo actio principalis instituta est, etsi ad unam
causam dumtaxat delegato vel alioquin relative incompetenti.
Can. 1158 - § 1. Qui probabilibus saltem
argumentis ostendit se ius habere super aliqua re ab alio detenta sibique
damnum imminere, nisi res ipsa custodienda traditur, ius habet obtinendi a
iudice eiusdem rei sequestrationem. § 2. In similibus rerum adiunctis obtineri potest, ut exercitium iuris
alicui inhibeatur.
Can. 1159 - § 1. Ad crediti quoque
securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure satis
constet. § 2. Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris, quae
quolibet titulo apud alias personas reperiuntur, et ad debitoris credita.
Can. 1160 - Sequestratio rei et inhibitio
exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum, quod timetur, potest
aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offertur.
Can. 1161 - Iudex potest ei, cui
sequestrationem rei vel inhibitionem exercitii iuris concedit, praeviam
imponere cautionem de damnis reparandis, si ius suum non probavit.
Can. 1162 - Ad naturam et vim actionis
possessoriae quod attinet, servetur ius civile loci, ubi sita est res, de cuius
possessione agitur.
Can. 1163 - § 1. Quoties introducta est
petitio ad obtinendam provisionem ad hominis sustentationem, iudex auditis
partibus decreto statim exsequendo statuere potest idoneis, si res fert,
praescriptis cautionibus, ut interim necessaria alimenta praestentur, sine
praeiudicio iuris per sententiam definiendi. § 2. Facta a parte vel a promotore
iustitiae petitione ad obtinendum hoc decretum iudex audita altera parte rem
expeditissime definiat, numquam autem ultra decem dies; quibus inutiliter
transactis aut petitione reiecta patet recursus ad auctoritatem, cui tribunal
immediate subiectum est, dummodo ipsa ne sit iudex, vel, si quis mavult, ad
iudicem appellationis, qui item rem expeditissime definiat.
|