TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
Art. I DE LIBELLO LITIS INTRODUCTORIO
Can. 1185 - Qui aliquem convenire vult,
debet libellum litis introductorium competenti iudici exhibere, in quo
controversiae obiectum proponitur et ministerium iudicis expostulatur.
Can. 1186 - § 1. Petitionem oralem iudex
admittere potest, quoties vel actor impeditur, ne libellum litis introductorium
exhibeat, vel causa est facilis investigationis et minoris momenti. § 2. In
utroque tamen casu iudex notarium iubeat scripto actum redigere, qui coram
actore legendus et ab eo approbandus est quique locum tenet libelli litis
introductorii ab actore scripti ad omnes iuris effectus.
Can. 1187 - Libellus litis introductorius
debet: 1° exprimere, coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo
petatur; 2° indicare, quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus
factis et probationibus ad evincenda ea, quae asseruntur; 3° subscribi ab
actore vel eius procuratore appositis die, mense et anno necnon loco, ubi actor
vel eius procurator habitant aut residere se dixerunt actorum recipiendorum gratia;
4° indicare domicilium vel quasi-domicilium partis conventas. Can.
1188 - § 1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam
vidit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio
non deesse, debet suo decreto quam primum libellum litis introductorium aut
admittere aut reicere. § 2. Libellus litis introductorius reici potest tantum,
si: 1° iudex vel tribunal incompetens est; 2° sine dubio constat actori deesse
legitimam personam standi in iudicio; 3° non servatus est can. 1187, nn. 1 - 3;
4° certo patet ex ipso libello litis introductorio petitionem quolibet carere
fundamento neque fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat. § 3.
Si libellus litis introductorius reiectus est ob vitia, quae emendari possunt,
actor libellum emendatum potest eidem iudici denuo exhibere. § 4. Adversus
libelli litis introductorii reiectionem integrum semper est parti intra tempus
utile decem dierum recursum rationibus suffultum interponere ad tribunal
appellationis vel, si libellus reiectus est a praeside, ad collegium; quaestio
autem reiectionis expeditissime definienda est.
Can. 1189 - Si iudex intra mensem ab
exhibito libello litis introductorio computandum decretum non edidit, quo
libellum admittit vel reicit, pars, cuius interest, instare potest, ut iudex
suo munere fungatur; si vero nihilominus iudex silet, inutiliter elapsis decem
diebus a facta instantia computandis libellus pro admisso habeatur.
|