Art. V DE PROBATIONIBUS
Can.
1207 - § 1. Onus probandi incumbit ei, qui asserit. § 2. Non indigent
probatione: 1° quae ab ipso iure praesumuntur; 2° facta ab uno ex
contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure vel a iudice probatio
nihilominus exigitur.
Can. 1208 - § 1. Probationes cuiuslibet
generis, quae ad causam cognoscendam utiles videntur et sunt licitae, adduci
possunt. § 2. Si pars instat, ut probatio a iudice reiecta admittatur,
ipse iudex rem expeditissime definiat.
Can. 1209 - Si pars vel testis se sistere ad
respondendum coram iudice renuunt, licet eos audire per personam a iudice
designatam aut requirere eorum declarationem coram publico notario vel quovis
alio legitimo modo.
Can. 1210 - Iudex ad probationes colligendas
ne procedat ante litis contestationem nisi gravi de causa.
1° De partium declarationibus
Can. 1211 - Iudex ad veritatem aptius
eruendam partes interrogare semper potest, immo debet ad instantiam partis vel
ad probandum factum, quod publice interest extra dubium poni.
Can. 1212 - § 1. Pars legitime interrogata
respondere debet et veritatem integre fateri, nisi responsione revelatur
delictum ab ipsa commissum. § 2. Si vero respondere recusavit, iudicis est
aestimare, quid ad factorum probationem exinde erui possit.
Can. 1213 - In casibus, in quibus bonum
publicum in causa est, iudex partibus interrogandis iusiurandum de veritate
dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa aliud
suadet; in aliis casibus potest pro sua prudentia. Can.
1214 - Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici
exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.
Can. 1215 - Circa partium interrogationes
serventur congrua congruis referendo canones de interrogatione testium.
Can. 1216 - Assertio de aliquo facto scripto
vel ore coram iudice competenti ab aliqua parte contra se peracta circa ipsam
materiam iudicii sive sua sponte sive iudice interrogante est confessio
iudicialis.
Can. 1217 -§ 1. Confessio iudicialis unius
partis, si agitur de negotio aliquo privato et in causa non est bonum publicum,
ceteras relevat ab onere probandi. § 2. In causis autem, quae ad bonum publicum
spectant, confessio iudicialis et ceterae declarationes partium vim probandi
habere possunt a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis
plenae probationis eis tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae eas
omnino corroborant. Can. 1218 - Circa
confessionem extraiudicialem in iudicium deductam iudicis est perpensis omnibus
adiunctis aestimare, quanti facienda sit.
Can. 1219 - Confessio vel alia quaevis
partis declaratio qualibet vi caret, si constat eam ex errore facti esse
prolatam aut vi vel metu gravi extortam.
2° De probatione per documenta
Can. 1220 - In quolibet iudicii genere
admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.
Can. 1221 - § 1. Documenta publica
ecclesiastica ea sunt, quae persona ratione sui muneris publici in Ecclesia
confecit servatis sollemnibus iure praescriptis. § 2. Documenta publica civilia
ea sunt, quae secundum ius civile talia censentur. § 3. Cetera documenta sunt
privata.
Can. 1222 - Documenta publica fidem faciunt
de eis, quae directe et principaliter in eis affirmantur, nisi contrariis et
evidentibus argumentis aliud evincitur, firmo iure civili loci, ad documenta
civilia quod spectat, aliud statuente.
Can. 1223 - Documentum privatum sive agnitum
a parte sive recognitum a iudice eandem probandi vim habet adversus auctorem
documenti vel eum, qui documento subscripsit, et causam ab eis habentes ac
confessio extraiudicialis; adversus autem extraneos vim probandi habere potest
a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae
probationis ei tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae id omnino
corroborant.
Can. 1224 - Si documenta abrasa, correcta,
interpolata aliove vitio infecta demonstrantur, iudicis est aestimare, num et
quanti huiusmodi documenta sint facienda.
Can. 1225 - Documenta vim probandi in
iudicio non habent, nisi originalia sunt aut in exemplari authentico exhibita
et penes cancellariam tribunalis deposita, ut a iudice et a partibus examinari
possint.
Can. 1226 - Iudex praecipere potest, ut
documentum utrique parti commune exhibeatur in iudicio.
Can. 1227 - § l. Nemo exhibere tenetur
documenta, etsi communia, quae communicari non possunt sine periculo damni, de
quo in can. 1229, § 2, n. 2, aut sine periculo violationis secreti servandi. §
2. Si vero aliqua saltem documenti pars describi potest et in exemplari exhiberi
sine memoratis incommodis, iudex decernere potest, ut eadem producatur.
3° De testibus et de testimoniis
Can. 1228 - Probatio per testes in
quibuslibet causis admittitur sub iudicis moderatione.
Can. 1229 - § 1. Testes iudici legitime
interroganti veritatem fateri debent. § 2. Firmo can. 1231 ab obligatione
respondendi eximuntur: 1° clerici, quod attinet ad ea, quae ipsis manifestata
sunt ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices,
advocati, notarii aliique, qui secretum servare etiam ratione praestiti
consilii tenentur, quod attinet ad negotia secreto obnoxia; 2° qui ex
testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus
infamiam, periculosas vegationes aliave mala gravia obventura timent.
a) Qui testes esse possunt
Can. 1230 - Omnes possunt esse testes,
nisi iure expresse repelluntur vel in totum vel ex parte.
Can. 1231 - § 1. Ne admittantur ad
testimonium ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente
debiles; audiri tamen possunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaratur. §
2. Incapaces ad testimonium ferendum habentur: 1° qui partes sunt in causa aut
partium nomine in iudicio consistunt, iudex eiusve assistentes, advocatus
aliique, qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt; 2° sacerdotes,
quod attinet ad ea omnia, quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt,
etsi paenitens eorum manifestationem petiit; immo audita a quovis et quoquo
modo occasione confessionis sacramentalis ne ut indicium quidem veritatis
recipi possunt.
b) De inducendis et excludendis
testibus
Can.
1232 - Pars, quae testem induxit, potest eius interrogationi
renuntiare; sed pars adversa postulare potest, ut nihilominus testis
interrogetur. Can. 1233 - § 1. Si
probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur.
§ 2. Exhibeantur intra terminum a iudice praestitutum articuli argumentorum,
super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
Can. 1234 - Iudicis est nimiam multitudinem
testium refrenare.
Can. 1235 - Antequam testes interrogantur,
eorum nomina cum partibus communicentur; si vero id prudenti iudicis
existimatione fieri sine gravi difficultate non potest, saltem ante
publicationem testimoniorum fiat.
Can. 1236 - Firmo can. 1231 pars petere
potest, ut testis excludatur, si iusta causa demonstratur, antequam testis
interrogatur.
Can. 1237 - Citatio testis fit decreto
iudicis testi legitime intimato.
Can. 1238 - Testis ad normam iuris a iudice
citatus pareat aut causam suae absentiae iudici notam faciat.
c) De interrogatione
testium
Can.
1239 - § 1. Testes interrogandi sunt in sede tribunalis, nisi
aliud iudici videtur. § 2. Episcopi et ii, qui suae civitatis iure simili
favore gaudent, audiantur in loco ab ipsis selecto. § 3. Iudex decernat, ubi
audiendi sint ii, quibus propter distantiam, morbum aliudve impedimentum
impossibile vel difficile est sedem tribunalis adire, firmis cann. 1071 et
1128.
Can. 1240 - Interrogationi testium partes
assistere non possunt, nisi iudex, praesertim cum res est de bono privato, eas
admittendas censuit; assistere tamen possunt earum procuratores vel advocati,
nisi iudex propter rerum et personarum adiuncta censuit secreto esse
procedendum. Can. 1241 - § 1. Testes seorsum
singuli interrogandi sunt. § 2. Si testes inter se aut cum parte in re gravi
dissentiunt, iudex discrepantes inter se conferre potest remotis, quatenus
fieri potest, dissidiis et scandalo. Can.
1242 - Interrogatio testis fit a iudice vel ab eius delegato aut
auditore, cui assistat oportet notarius; quare partes vel promotor iustitiae
vel defensor vinculi vel advocati, qui interrogationi intersunt, si alias
interrogationes testi faciendas habent, has non testi, sed iudici vel eius
locum tenenti proponant, ut eas ipse deferat, nisi aliter iure particulari
cavetur.
Can. 1243 - § 1. Iudex testi in mentem
revocet gravem obligationem dicendi totam et solam veritatem. § 2. Iudex testi
deferat iusiurandum secundum can. 1213; si vero testis renuit illud emittere,
iniuratus audiatur.
Can. 1244 - Iudex imprimis testis
identitatem comprobet; exquirat, quaenam sit ei cum partibus necessitudo et,
cum testi interrogationes specificas circa causam defert, sciscitetur quoque
fontes eius scientiae et, quo determinato tempore ea, quae asserit, cognoverit.
Can. 1245 - Interrogationes breves sint,
interrogandi captui accommodatae, non plura simul complectentes, non captiosae,
non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et
pertinentes ad causam, quae agitur.
Can. 1246 - § 1. Interrogationes non sunt
cum testibus antea communicandae. § 2. Si vero ea, quae testificanda sunt, ita
a memoria sunt remota, ut, nisi antea recoluntur, certo affirmari non possint,
potest iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri posse
censet.
Can. 1247 - Testes ore testimonium dicant et
scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agitur; hoc enim in casu
adnotationes, quas secum attulerunt, consulere possunt.
Can. 1248 - § 1. Responsio statim redigenda
est scripto a notario, qui referre debet ipsa verba testimonii saltem, quod
attinet ad ea, quae obiectum iudicii directe attingunt. § 2. Admitti potest
usus inventorum technicorum, quibus voces reproducuntur, dummodo deinde
responsiones scripto consignentur et subscribantur, si fieri potest, ab iis, qui
responsiones dederunt.
Can. 1249 - Notarius in actis mentionem
faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque
praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria
dignis, quae forte acciderunt, dum testes interrogati sunt.
Can. 1250 - § 1. In fine interrogationis
coram teste legi debent, quae notarius de eius responsionibus scripto redegit,
vel testi audita facere, quae ope inventi technici de eius responsionibus
incisa sunt, dato eidem testi iure addendi, supprimendi, corrigendi, variandi. §
2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.
Can. 1251 - Testes, etsi iam interrogati,
possunt parte postulante aut ex officio, antequam testimonia publicantur, denuo
ad interrogationem vocari, si iudex id necessarium vel utile ducit, dummodo
tamen omnis collusionis vel corruptelae quodvis absit periculum.
Can. 1252 - Testibus secundum aequam iudicis
taxationem solvi debent expensae, quas fecerunt, et lucrum, quod amiserunt,
testimonii ferendi causa.
d) De testimoniorum fide
Can. 1253 - In aestimandis testimoniis
iudex requisitis, si opus est, testimonialibus litteris consideret: 1° quae
condicio sit personae quaeve honestas; 2° utrum de scientia propria, praesertim
de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama aut de
auditu ab aliis; 3° utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat an
varius, incertus vel vacillans; 4° utrum testimonii contestes habeat aliisve
probationis elementis confirmetur necne.
Can. 1254 - Unius testis testimonium plenam
fidem facere non potest, nisi agitur de teste qualificato, qui testimonium fert
de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta aliud suadent.
4° De peritis
Can. 1255 - Peritorum opera utendum est,
quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum praeceptis artis
vel scientiae innixum requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram
alicuius rei naturam dignoscendam.
Can. 1256 - Iudicis est peritos nominare
auditis vel proponentibus partibus aut, si casus fert, relationes ab aliis
peritis iam factas assumere. Can. 1257 -
Eisdem de causis ac testis etiam periti excluduntur aut recusari possunt.
Can. 1258 - § 1. Iudex attentis eis, quae a
partibus forte deducuntur, singula capita decreto suo definiat, circa quae
periti opera versari debeat. § 2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque
documenta et subsidia, quibus egere potest ad suum munus exsequendum. § 3.
Iudex ipso perito audito tempus determinet, intra quod examen perficiendum est
et relatio danda.
Can. 1259 - § 1. Periti suam quisque relationem
a ceteris distinctam conficiant, nisi iudex iubet unam fieri a singulis
subscribendam; quae si fit, opinionum diversitates, si quae fuerunt, diligenter
adnotentur. § 2. Periti debent indicare perspicue, quibus documentis vel aliis
idoneis modis certiores facti sint de personarum vel rerum vel locorum
identitate, qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato
et quibus prae aliis argumentis suae conclusiones nitantur. § 3. Peritus vocari
potest a iudice, ut explicationes, quae ulterius necessariae videntur,
suppeditet.
Can. 1260 - § 1. Iudex non peritorum tantum
conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente
perpendat. § 2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet, quibus
argumentis motus peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.
Can. 1261 - Peritis solvendae sunt expensae
et remuneratio a iudice ex bono et aequo determinandae servato iure
particulari.
Can. 1262 - § 1. Partes possunt peritos
privatos a iudice approbandos designare. § 2. Periti privati, si iudex
admittit, possunt acta causae, quatenus opus est, inspicere, exsecutioni
peritiae interesse, semper autem possunt suam relationem exhibere.
5° De accessu et de recognitione
iudiciali
Can.
1263 - Si ad definitionem causae iudex opportunum duxit ad aliquem
locum accedere vel aliquam rem inspicere, decreto id praestituat, quo ea, quae
in accessu vel in recognitione iudiciali praestanda sunt, auditis partibus
summatim describat.
Can. 1264 - Peracti accessus vel
recognitionis iudicialis documentum conficiatur.
6° De praesumptionibus
Can.
1265 - Praesumptiones, quae ab ipso iure non statuuntur, iudex, ut ad
iustam sententiam deveniat, conicere potest, dummodo hoc fiat ex facto certo et
determinato, quod cum obiecto controversiae cohaeret.
Can. 1266 - Qui pro se habet ea, quae ab
ipso iure praesumuntur, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem
adversam.
|