Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
      • Art. XII DE EXSECUTIONE SENTENTIAE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. XII DE EXSECUTIONE SENTENTIAE

Can. 1337 - § 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo can. 1328. § 2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere possunt ex officio vel ad instantiam partis idoneis, si casus fert, praestitis cautionibus, si agitur de provisionibus ad necessariam sustentationem ordinatis vel alia iusta causa urget. § 3. Si vero sententia, quae nondum transiit in rem iudicatam, impugnatur, iudex, qui de impugnatione cognoscere debet, si videt hanc probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri posse, potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel eam cautioni subicere.
 
Can. 1338 - Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
 
Can. 1339 - Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigit, quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
 
Can. 1340 - § 1. Nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi sententia in primo gradu iudicii lata est. § 2. Si vero hic renuit vel neglegit, parte, cuius interest, instante vel etiam ex officio exsecutio spectat ad auctoritatem, cui tribunal appellationis subiectum est. § 3. In controversiis, de quibus in can. 1069, § 1, exsecutio sententiae spectat ad Superiorem in typico vel statutis determinatum.
 
Can. 1341 - § 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare. § 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; si vero habet aliunde compertum sententiam esse nullam vel manifesto iniustam ad normam cann. 1303, 1304 et 1326, § 2, abstineat ab exsecutione et rem ad tribunal, a quo lata est sententia, remittat partibus certioribus factis.
 
Can. 1342 - § 1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur. § 2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et prudentia terminum statuat ad implendam obligationem, qui tamen neque infra quindecim dies coartetur neque sex menses excedat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License