Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT II DE IUDICIO CONTENTIOSO SUMMARIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II DE IUDICIO CONTENTIOSO SUMMARIO

Can. 1343 - § 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit. § 2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus iudiciales sunt nulli.
 
Can. 1344 - § 1. Libellus litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur, debet: facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et perspicue exponere; probationes, quibus actor facta demonstrare intendit quasque simul afferre non potest, ita indicare, ut statim colligi a iudice possint. § 2. Libello litis introductorio adnecti debent saltem in exemplari authentico documenta, quibus petitio innititur.
 
Can. 1345 - § 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103, § 2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat, ut exemplar petitionis statim notificetur parti conventae, dato huic iure mittendi intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis responsionem scripto datam. § 2. Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can. 1194.
 
Can. 1346 - Si exceptiones partis conventae id exigunt, iudex actori determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat. Can. 1347 - § 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann. 1345, § 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet; deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula. § 2. In citatione partes certiores fiant se posse tres saltem ante audientiam dies aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.
 
Can. 1348 - In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in cann. 1118, 1119, 1121 et 1122.
 
Can. 1349 - § 1. Probationes colliguntur in audientia salvo can. 1071. § 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium, testium et peritorum.
 
Can. 1350 - Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in eis tantummodo, quae pertinent ad substantiam rei controversae, et ab eisdem subscribendae.
 
Can. 1351 - Probationes, quae non sunt in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1110; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283 novas probationes decernere.
 
Can. 1352 - Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt, altera statuatur andientia.
 
Can. 1353 - Probationibus collectis fit in eadem audientia discussio oralis.
 
Can. 1354 - § 1. Nisi quid ex discussione supplendum in instructione causae comperitur, vel aliud exsistit, quod impedit, ne sententia ad normam iuris feratur, iudex expleta audientia statim causam decidat; pars dispositiva sententiae statim coram partibus praesentibus legatur. § 2. Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel alia iusta de causa usque ad quintum diem utilem decisionem differre. § 3. Integer sententiae textus motivis expressis quam primum et ordinarie non ultra quindecim dies partibus intimetur.
 
Can. 1355 - Si tribunal appellationis perspicit in inferiore gradu iudicii in causa iure exclusa iudicium contentiosum summarium adhibitum esse, nullitatem sententiae declarare et causam tribunali, quod sententiam tulit, remittere debet.
 
Can. 1356 - In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, serventur canones de iudicio contentioso ordinario; tribunal autem potest suo decreto motivis praedito normas processuales, quae non sunt ad validitatem statutae, non observare, ut celeritati salva iustitia consulat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License