Art. I DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM
Can. 1389 - Si alicuius parochi
ministerium aliqua de causa, etiam citra gravem ipsius culpam, noxium aut
saltem inefficax evasit, parochus ab Episcopo eparchiali a paroecia amoveri
potest.
Can. 1390 - Causae, ob quas parochus a sua
paroecia legitime amoveri potest, hae praesertim sunt: 1° modus agendi, qui
communioni ecclesiasticae grave detrimentum vel perturbationem affert; 2°
imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus
utiliter obeundis imparem reddunt; 3° bonae existimationis amissio penes probos
et graves paroecianos vel aversio in parochum, quae praevidentur non brevi
cessaturae; 4° gravis neglectus vel violatio obligationum parochi, quae post
monitionem persistit; 5° mala rerum temporalium administratio cum gravi
Ecclesiae damno, quoties huic malo aliud remedium afferri non potest.
Can. 1391 - § 1. Si ex instructione peracta
constat adesse causam amotionis, Episcopus eparchialis rem discutiat cum duobus
parochis ex coetu parochorum, quos consilium presbyterale Episcopo eparchiali
proponente ad hoc stabiliter elegit, selectis; si vero exinde censet ad
amotionem esse deveniendum, causa et argumentis ad validitatem indicatis parocho
paterne suadeat, ut intra tempus quindecim dierum renuntiet. § 2. Parochus, qui
est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar
religiosorum amoveri potest ad nutum sive Episcopi eparchialis certiore facto
Superiore maiore sive Superioris maioris certiore facto Episcopo eparchiali non
requisito alterius consensu.
Can. 1392 - Renuntiatio a parocho fieri
potest etiam sub condicione, dummodo haec ab Episcopo eparchiali legitime
acceptari possit et reapse acceptetur.
Can. 1393 - § 1. Si parochus intra
praestitutos dies non respondit, Episcopus eparchialis iteret invitationem
prorogando tempus utile ad respondendum. § 2. Si Episcopo eparchiali constat
parochum alteram invitationem recepisse, non autem respondisse, etsi nullo
impedimento detentum, aut si parochus renuntiationem sine motivis recusat,
Episcopus eparchialis decretum amotionis ferat.
Can. 1394 - Si vero parochus causam adductam
eiusque rationes oppugnat motiva allegans, quae insufficientia Episcopo
eparchiali videntur, hic, ut valide agat: 1° invitet illum, ut inspectis actis
suas impugnationes in relatione scripto danda colligat, immo probationes in
contrarium, si quas habet, afferat; 2° deinde completa, si opus est,
instructione una cum eisdem duobus parochis, de quibus in can. 1391, § 1, nisi
alii propter illorum impossibilitatem sunt designandi, rem perpendat; 3° tandem
statuat, utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.
Can. 1395 - Amoto parocho Episcopus
eparchialis consulat collatione alterius officii, si ille ad hoc idoneus est,
vel pensione, prout casus fert et adiuncta permittunt.
Can. 1396 - § 1. Parochus amotus debet a
parochi officio exercendo abstinere, quam primum liberam relinquere domum
paroecialem et omnia, quae ad paroeciam pertinent, illi tradere, cui Episcopus
eparchialis paroeciam commisit. § 2. Si vero de infirmo agitur, qui ex domo
paroeciali sine incommodo non potest alio transferri, Episcopus eparchialis
eidem relinquat domus paroecialis usum, etiam exclusivum, eadem necessitate
durante. § 3. Pendente recursu
adversus amotionis decretum Episcopus eparchialis non potest novum parochum
nominare, sed per administratorem paroeciae interim provideat.
|