TITULUS XXIX DE LEGE, DE
CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
CAPUT I DE LEGIBUS ECCLESIASTICIS
Can.
1488 - Leges instituuntur promulgatione.
Can. 1489 - § 1. Leges a Sede Apostolica
latae promulgantur per editionem in Actorum Sedis Apostolicae commentario
officiali, nisi in casibus specialibus alius promulgandi modus est
praescriptus; obligare incipiunt elapsis tribus mensibus a die, qui Actorum
numero appositus est, computandis, nisi ex natura rei statim obligant aut brevior
vel longior vacatio expresse est statuta. § 2. Leges ab aliis legislatoribus
latae promulgantur modo ab his legislatoribus determinato et obligare incipiunt
a die ab eisdem statuto.
Can. 1490 - Legibus mere ecclesiasticis
tenentur baptizati in Ecclesia catholica vel in eandem recepti, quique
sufficientem usum rationis habent et, nisi aliter iure expresse cavetur,
septimum aetatis annum expleverunt.
Can. 1491 - § 1. Legibus a suprema Ecclesiae
auctoritate latis tetentur omnes, pro quibus datae sunt ubique terrarum, nisi
pro determinato territorio conditae sunt; ceterae leges vim habent tantummodo
in territorio, in quo auctoritas, quae leges promulgavit, potestatem regiminis
exercet, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat. § 2. Legibus latis
pro determinato territorio ii subiciuntur, pro quibus datae sunt quique ibidem
domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu commorantur firma § 3, n.
1. § 3. Peregrini: 1° non obligantur legibus iuris particularis sui territorii,
dum ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio nocet aut
leges sunt personales; 2° neque obligantur legibus iuris particularis
territorii, in quo versantur, eis exceptis, quae ordini publico consulunt aut
actuum sollemnia determinant aut res immobiles in territorio sitas respiciunt;
3° sed obligantur legibus iuris communis et legibus iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris, etsi, ad leges eiusdem iuris particularis quod attinet, in
suo territorio non vigent, non vero, si in loco, ubi versantur, non obligant. §
4. Vagi obligantur omnibus legibus, quae vigent in loco, ubi versantur.
Can. 1492 - Leges a suprema Ecclesiae
auctoritate latae, in quibus subiectum passivum expresse non indicatur,
christifideles Ecclesiarum orientalium respiciunt tantummodo, quatenus de rebus
fidei vel morum aut de declaratione legis divinae agitur vel explicite de
eisdem christifidelibus in his legibus disponitur aut de favorabilibus agitur,
quae nihil ritibus orientalibus contrarium continent.
Can. 1493 - § 1. Nomine iuris communis in
hoc Codice veniunt praeter leges et legitimas consuetudines universae Ecclesiae
etiam leges et legitimae consuetudines omnibus Ecclesiis orientalibus communes.
§ 2. Nomine vero iuris particularis veniunt omnes leges, legitimae
consuetudines, statuta aliaeque iuris normae, quae nec universae Ecclesiae nec
omnibus Ecclesiis orientalibus communes sunt.
Can. 1494 - Leges respiciunt futura, non
praeterita, nisi expresse in eis de praeteritis cavetur.
Can. 1495 - Irritantes aut inhabilitantes
eae tantum leges habendae sunt, quibus actum esse nullum aut inhabilem esse
personam expresse statuitur.
Can. 1496 - Leges, etiam irritantes aut
inhabilitantes, in dubio iuris non urgent; in dubio facti autem ab eis
dispensare possunt Hierarchae, dummodo dispensatio, si est reservata, concedi
soleat ab auctoritate, cui reservatur.
Can. 1497 - § 1. Ignorantia vel error circa
leges irritantes aut inhabilitantes earundem effectum non impediunt, nisi aliud
iure expresse statuitur. § 2. Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut
circa factum proprium aut circa factum alienum notorium non praesumitur; circa
factum alienum non notorium praesumitur, donec contrarium probetur.
Can. 1498 - § 1. Leges authentice
interpretatur legislator et is, cui potestas authentice interpretandi ab eodem
collata est. § 2. Interpretatio authentica per modum legis data eandem vim
habet ac ipsa lex et promulgari debet; si verba in se certa declarat tantum,
valet retrorsum; si legem coartat vel extendit aut dubiam explicat, non
retrotrahitur. § 3. Interpretatio autem per modum sententiae iudicialis aut
actus administrativi in re speciali data vim legis non habet et obligat tantum
personas atque afficit res, pro quibus data est.
Can. 1499 - Leges intellegendae sunt
secundum propriam verborum significationem in textu et contextu consideratam,
quae si dubia et obscura mansit, secundum locos parallelos, si qui sunt, legis
finem ac circumstantias et mentem legislatoris.
Can. 1500 - Leges, quae poenam statuunt aut
liberum iurium exercitium coartant aut exceptionem a lege continent, strictae
interpretationi subsunt.
Can. 1501 - Si certa de re deest expressum
praescriptum legis, causa, nisi est poenalis, dirimenda est secundum canones
Synodorum et sanctorum Patrum, legitimam consuetudinem, generalia principia
iuris canonici cum aequitate servata, iurisprudentiam ecclesiasticam, communem
et constantem doctrinam canonicam.
Can. 1502 - § 1. Lex posterior abrogat
priorem aut eidem derogat, si id expresse edicit aut si illi est directe
contraria aut totam de integro ordinat legis prioris materiam. § 2. Lex iuris
communis vero, nisi aliter in ipsa lege expresse cavetur, non derogat legi
iuris particularis nec lex iuris particularis pro aliqua Ecclesia sui iuris
lata derogat iuri magis particulari in eadem Ecclesia vigenti.
Can. 1503 - In dubio revocatio legis
praeexsistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad priores trahendae
sunt et his, quatenus fieri potest, conciliandae.
Can. 1504 - Ius civile, ad quod ius Ecclesiae
remittit, in iure canonico eisdem cum effectibus servetur, quatenus iuri divino
non est contrarium et nisi aliter iure canonico cavetur.
Can. 1505 - Enuntiatio sermonis genere
masculino etiam genus femininum respicit, nisi aliter iure cavetur vel ex
natura rei constat.
|