Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIX DE LEGE, DE CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
    • CAPUT III DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS

Can. 1510 - § 1. Actiis administrativi poni possunt ab eis, qui potestatem regiminis exsecutivam habent, intra limites eorum competentiae necnon ab illis, quibus haec potestas explicite vel implicite competit sive ipso iure sive vi legitimae delegationis. § 2. Actus administrativi sunt praesertim: decreta, quibus pro casu speciali datur decisio aut fit provisio canonica; praecepta singularia, quibus personae aut personis determinatis aliquid faciendum aut omittendum directe et legitime imponitur praesertim ad legis observantiam urgendam; rescripta, quibus conceditur privilegium, dispensatio, licentia aliave gratia.
 
Can. 1511 - Effectum habet actus administrativus a momento, quo intimatur, vel in rescriptis a momento, quo datae sunt litterae; si vero actus administrativi applicatio committitur exsecutori, effectum habet a momento exsecutionis. Can. 1512 - § 1. Actus administrativus intellegendus est secundum propriam verborum significationem et communem loquendi usum nec debet ad alios casus praeter expressos extendi. § 2. In dubio actus administrativus, qui ad lites refertur, ad poenas comminandas vel irrogandas attinet, iura personae coartat, iura aliis quaesita laedit aut adversatur legi in commodum privatorum, strictam recipit interpretationem; secus vero latam. § 3. In privilegiis ea semper adhibenda est interpretatio, ut ille, cui privilegium concessum est, aliquam revera gratiam consequatur. § 4. Non solum dispensatio, sed ipsa potestas dispensandi ad certum casum concessa strictae interpretationi subest.
 
Can. 1513 - § 1. Per legem contrariam nullus actus administrativus revocatur, nisi aliter in ipsa lege cavetur aut lex lata est ab auctoritate superiore ei, qui actum administrativum emisit. § 2. Actus administrativus non cessat resoluto iure eius, qui eum posuit, nisi aliter expresse cavetur. § 3. Revocatio actus administrativi per alium actum administrativum auctoritatis competentis effectum tantummodo obtinet a momento, quo intimatur personae, pro qua datus est. § 4. Dispensatio, quae tractum habet successivum, cessat quoque certa ac totali cessatione causae motivae. § 5. Decretum praeceptumve singulare vim habere desinit etiam cessante lege, ad cuius exsecutionem datum est; praeceptum singulare cessat etiam resoluto iure praecipientis, nisi legitimo documento impositum est.
 
Can. 1514 - Actus administrativus, qui forum externum respicit, firmis cann. 1520, 5 2 et 1527 scripto est consignandus; item, si fit in forma commissoria, illius actus exsecutionis.
 
Can. 1515 - Actus administrativus, etiam si agitur de rescripto motu proprio dato, effectu caret, quatenus iura aliis quaesita laedit aut legi vel legitimae consuetudini contrarius est, nisi auctoritas competens expresse clausulam derogatoriam addidit. Can. 1516 - Condiciones in actibus administrativis tunc tantum ad validitatem censentur adiectae, quoties per particulas si, nisi, dummodo, vel in lingua vernacula per aliam eiusdem significationis exprimuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License