Art. I DE PROCEDURA IN
DECRETIS EXTRA IUDICIUM FERENDIS
Can.
1517 - § 1. Antequam decretum extra iudicium fert, auctoritas
necessarias notitias et probationes exquirat; iure audiendos vel consulendos
audiat vel consulat; eos, quos directe decretum attingit ac praesertim eos,
quorum iura laedi possunt, audiat. § 2. Petitori et etiam legitime
contradicenti auctoritas notitias et probationes patefaciat, quae sine periculo
publici vel privati damni cognosci possunt, et rationes forte contrarias
ostendat data eis opportunitate respondendi, etiam per patronum, intra terminum
ab ipsa auctoritate determinatum.
Can. 1518 - Auctoritas decretum intra
sexaginta dies a recepta petitione ad decretum obtinendum computandos ferat,
nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si
vero hoc factum non est et petitor decretum iterum scripto petit, tricesimo die
ab hac petitione recepta computando, si etiam tunc nihil factum est, petitio
pro reiecta habetur ac si eo die reiectio per decretum facta sit ita, ut
recursus adversus eam interponi possit. Can.
1519 - § 1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat,
quod saluti animarum et bono publico maxime conducere videtur, servatis quidem
legibus et legitimis consuetudinibus, iustitia et aequitate. § 2. In decreto
exprimantur saltem summarie motiva; si vero periculum publici vel privati damni
obstat ne motiva patefiant, haec in libro secreto exprimantur atque ei, qui de
recursu forte adversus decretum interposito videt, ostendantur, si ipse petit.
Can. 1520 - § 1. Decretum vim iuris habet,
postquam ei, ad quem destinatur, intimatum est modo, qui secundum locorum leges
et condiciones tutissimus est. § 2. Si periculum publici vel privati damni
obstat, ne textus decreti scripto tradi possit, potest auctoritas ecclesiastica
iubere decretum ei, ad quem destinatur, coram duobus testibus vel coram notario
legi, processu verbali redacto ab omnibus praesentibus subscribendo; his
peractis decretum pro intimato habetur. § 3. Si vero is, ad quem decretum
destinatur, intimationem recusavit vel ad normam iuris vocatus ad decretum
accipiendum vel audiendum sine iusta causa a decreti auctore perpendenda non
comparuit vel processui verbali subscribere recusavit, decretum pro intimato
habetur.
|