Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIX DE LEGE, DE CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
    • CAPUT III DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
      • Art. II DE EXSECUTIONE ACTUUM ADMINISTRATIVORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE EXSECUTIONE ACTUUM ADMINISTRATIVORUM

Can. 1521 - Exsecutor actus administrativi invalide suo munere fungitur, antequam mandatum scripto datum recepit eiusque authenticitatem et integritatem recognovit, nisi auctoritas, quae eundem actum posuit, praeviam notitiam circa mandatum cum eo communicavit.
 
Can. 1522 - § 1. Exsecutor actus administrativi, cui committitur mera eiusdem actus exsecutio, hanc exsecutionem denegare non potest, nisi manifesto constat eundem actum esse nullum aut alia gravi de causa sustineri non posse aut condiciones actui administrativo appositas non esse impletas; si vero exsecutio actus administrativi ratione adiunctorum personae aut loci videtur inopportuna, exsecutor exsecutionem intermittat et statim certiorem faciat auctoritatem, quae actum posuit. § 2. Si in rescripto concessio gratiae exsecutori committitur, eius est de suo prudenti iudicio et conscientia gratiam concedere vel denegare. Can. 1523 - Exsecutor actus administrativi procedere debet ad mandati normam; si condiciones ad validitatem actus mandato appositas non implevit vel substantialem procedendi formam non servavit, exsecutio nulla est.
 
Can. 1524 - Exsecutor actus administrativi potest alium de suo prudenti iudicio sibi substituere, nisi substitutio prohibita est aut electa est industria personae aut substituti persona determinata est; his in casibus vero exsecutori licet alii committere actus praeparatorios.
 
Can. 1525 - Actus administrativus exsecutioni mandari potest etiam ab exsecutoris successore in officio, nisi electa est industria personae.
 
Can. 1526 - Exsecutori licet actum administrativum iterum exsecutioni mandare, si quoquo modo in eiusdem actus exsecutione erravit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License