Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS II DE ECCLESIIS SUI IURIS ET DE RITIBUS
    • CAPUT II DE RITIBUS SERVANDIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II DE RITIBUS SERVANDIS

Can. 39 - Ritus Ecclesiarum orientalium ut universae Ecclesiae Christi patrimonium, in quo elucet ea, quae ab Apostolis per Patres est traditio, et quod fidei catholicae divinam unitatem in varietate affirmat, religiose serventur et promoveantur.
 
Can. 40 - § 1. Hierarchae, qui Ecclesiis sui iuris praesunt, aliique Hierarchae omnes studiosissime curent fidelem custodiam et accuratam observantiam proprii ritus nec in eo mutationes admittant nisi ratione eius organici progressus, prae oculis tamen habentes mutuam benevolentiam et unitatem christianorum. § 2. Ceteri clerici et sodales institutorum vitae consecratae omnes proprium ritum fideliter observare necnon eius in dies maiorem cognitionem perfectioremque usum acquirere tenentur. § 3. Ceteri quoque christifideles proprii ritus cognitionem et aestimationem foveant eumque ubique observare tenentur, nisi iure aliquid excipitur.
 
Can. 41 - Christifideles cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, qui ratione officii, ministerii vel muneris frequentes cum christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris relationes habent, in cognitione et cultu ritus eiusdem Ecclesiae accurate pro gravitate officii, ministerii vel muneris, quod implent, instituantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License