Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
    • CAPUT III DE SYNODO EPISCOPORUM ECCLESIAE PATRIARCHALIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III DE SYNODO EPISCOPORUM ECCLESIAE PATRIARCHALIS

Can. 102 - § 1. Ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953, § 1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti sunt. § 2. Quod attinet ad Episcopos eparchiales extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutos et ad Episcopos titulares, ius particulare eorum suffragium deliberativum coartare potest firmis vero canonibus de electione Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad offcia, de quibus in can. 149. § 3. Pro certis negotiis expediendis a Patriarcha ad normam iuris particularis vel de consensu Synodi permanentis alii invitari possunt praesertim Hierarchae non Episcopi ac periti ad suas opiniones Episcopis in Synodo congregatis manifestandas firmo can. 66, § 2.
 
Can. 103 - Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocare eique praeesse.

Can. 104 - § 1. Omnes Episcopi ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Synodo intersint eis exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt. § 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum Synodi praesentes sunt.
 
Can. 105 - Pro Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nemo ex eiusdem Synodi membris procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia habet.
 
Can. 106 - § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocari debet, quoties: expedienda sunt negotia, quae ad exclusivam competentiam Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pertinent aut pro quibus peragendis consensus eiusdem Synodi requiritur; Patriarcha de consensu Synodi permanentis id necessarium iudicat; tertia saltem pars membrorum pro dato negotio id postulat salvis semper iuribus Patriarcharum, Episcoporum aliarumque personarum iure communi statutis. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis praeterea convocari debet, si ius particulare ita fert, statis temporibus, etiam quotannis.
 
Can. 107 - § 1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit et firmis cann. 69, 149 et 183, § 1, quaelibet sessio Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis canonica atque singulum scrutinium validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur eidem Synodo interesse, praesens est. § 2. Firmis cann. 72, 149 et 183, §§ 3 et 4 integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latis normis statuere, quot suffragia et scrutinia requirantur, ut decisiones synodales vim iuris obtineant; secus servari debet can. 924.
 
Can. 108 - § 1. Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aperire necnon de eiusdem Synodi consensu transferre, prorogare, suspendere et dissolvere. § 2. Patriarchae quoque est praeauditis Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membris ordinem servandum in quaestionibus examinandis praeparare atque approbationi Synodi initio sessionum subicere. § 3. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis durante singuli Episcopi propositis quaestionibus possunt alias addere, si saltem tertia pars membrorum, quae Synodo intersunt, consentit.
 
Can. 109 - Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis incohata nemini Episcoporum licet discedere a Synodi sessionibus nisi iusta de causa a Synodo approbata.
 
Can. 110 - § 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis exclusive competit leges ferre pro tota Ecclesia patriarchali, quae vim obtinent ad normam can. 150, §§ 2 et 3. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est tribunal ad normam can. 1062. § 3. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis electionem Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad officia, de quibus in can. 149, peragit. § 4. Actus administrativi Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis non competunt, nisi pro certis actibus Patriarcha aliud statuit aut iure communi actus aliqui eidem Synodo reservantur et firmis canonibus, qui consensum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis requirunt.
 
Can. 111 - § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis designat modum et tempus promulgationis legum et publicationis decisionum. § 2. Item de secreto servando circa acta et negotia tractata Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est decidendum salva obligatione secretum servandi in casibus iure communi statutis. § 3. Acta de legibus ac decisionibus quam primum Romano Pontifici mittantur; certa acta vel etiam omnia cum ceteris Ecclesiarum orientalium Patriarchis de iudicio eiusdem Synodi communicentur.
 
Can. 112 - § 1. Patriarchae competit promulgatio legum et publicatio decisionum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. § 2. Interpretatio authentica legum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis usque ad futuram Synodum Patriarchae consulta Synodo permanenti competit.
 
Can. 113 - Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis sua conficiat statuta., in quibus provideatur de secretaria Synodi, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License